Willelmus Worcestre

E Vicipaedia
Wikidata Willelmus Worcestre
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1415;
Obitus: 1482;
Patria: Anglia

Memoria

Sepultura: Anglia

Willelmus Worcestre seu Botoner[1] (Bristolii anno 1415 natus;[2] mortuus anno 1482/1483) ab anno fere 1436 a secretis meruit Ioanni Fastolf, anno 1459 mortuo, atque usque in annum fere 1477 de eiusdem patrimonio operam dedit. Anglice de bellis Anglorum in Francia, quibus Fastolf particeps fuerat, Latine autem varia de rebus astrologicis, de vita Fastolfi, de genealogia familiarum Angliae orientalis scripsit. Suadente Fastolfo operis Ciceronis De senectute versionem Anglicam confecit quam Gulielmus Caxton anno 1481 ediderit.

Itinerarium: traditiones antiquitatum Bristoliensium (Collegium Corporis Christi Cantabrigiense, Bibliotheca Parkeriana MS. 210 p. 196 summa)

Willelmus Worcestre celeber est praeter omnia propter commentarios quos Latine de geographia et architectura congessit dum itinera per Angliam meridianam faciebat. Primus eruditorum Anglorum fuisse censetur qui de rebus topographicis inquisiverit. Ergo cum Ioanne Rosso coaevo comparatur, cum Ioanne Leland qui Itinerary medio saeculo XVI, cum Ioanne Stow qui Survey of London eo saeculo exeunte composuerit; licet Giraldo Cambrensi assimilare, antecessore non Anglo, auctore descriptionum Cambriae et Hiberniae. Itinerarium autem Willelmi Worcestre, negligenter congessum lectoribusque minime paratum, multos annos ignotum manebat, manuscripto solo aegre legendo in bibliotheca Parkeriana collegii Corporis Christi iacente. Anno 1778 primum prodit.

Historicis geographisque fere ignotus, Willelmus Worcestre praeter alios tam coaevos quam recentiores topographiam Angliae popularem primus adumbrabat: de architectura apud tectorium, de longitudine itinerum apud nautam, de fluminibus piscibusque apud riparium seu lintrarium rogabat; de statu monasterii e cantilenis monachorum, de archaeologia urbium e fabulis habitantium discebat.

De vita[recensere | fontem recensere]

Itinerarium: de Roberto Londe; de studiis Willelmi Worcestre (MS CCCC 210 p. 95 ima)

Filius fuit coriarii Bristoliensis Willelmi Worcestre uxorisque eius Elisabethae Botoner, mercatorum prolis, e Coventria oriundae. Frequentavisse censetur sub porta nova (Newgate) Bristoliensi scholam Roberti Londe, cuius eruditionem obitumque in Descriptione Bristolii commemoravit, eisdem verbis profectione sua ad universitatem Oxoniensem relata:

At Newyate ... Robertu[s] Land ... flos gramaticorum et poetarum ... tempore quo primo veni ad Oxoniam universitatem ... obiit in termino pasche anno Christi .1432. circa mensem Junii quando generalis eclipsis die sancti Botulphi accidebat.[3]

Defectio solis fere totalis die S. Botulphi, i.e. 17 Iunii anno 1433 (non 1432) re vera observari potuit. Quo errore noto, nihilominus satis constat Willelmum Worcestre Oxoniae usque in annum 1438 studia astronomica persecutum esse quae tam se quam Ioannem Fastolf interfuerunt. His annis librum astronomicum conficiebat in quo res astrologicas de Fastolfo die 25 Octobris 1438 calculavit.[4] Fastolfo igitur patrono, fortasse iam mense Octobri 1436, certe ante mensem Octobrem 1438 geometres operam dabat oppidi Castle Combe[5] quod inter alia multa maneria ad Fastolfum ipsum pertinebat.

Ab hoc tempore usque in annum 1459 iuxta Fastolfum secretarius et procurator laboraverit. Ad Castle Combe, ad Southwark in domo Fastolfi Londiniensi habitabat, denuo ab 1454 apud eundem in castello Caistor Norfolciensis comitatus habitabat. Non ante annum 1445 uxorem duxit Margaritam, neptem Thomae Howes qui rector ecclesiae Castle Combe, cliens et familiaris Fastolfi erat. Ex ea liberos genuit inter quos filium Willelmum.

Itinerarium: carmen satiricum de inopia monasterii S. Benedicti de Hulmo (MS CCCC 210 p. 79):
"Porticum regale,
Signum capitale,
Sordidum mappale,
Olus sine sale,
Cervisium novale,
Stratum lapidale,
Stabulum sordidale,
Fenum gladiale,
Hospitalitas parcimoniale,
Ignis in caminis frigidale,
Vadia servientium valde vane.
Ideo hospites ibunt sine Vale,
Fastolf eis benefactor in donis ampliate,
Et valde cito monachis immemoriale."

Quotannis itinera faciebat "ad partes diversas et longinquas" inter maneria et praedia ad Fastolfum pertinentia et ad quaesitiones persequendas de haereditatibus possessionibusque. Inter peregrinationes his annis factas, comitatus Cantuariensem, Essexiensem, Northamptoniensem, Warwicensem, Glocestriensem, Somersetensem, Devoniensem percurrebat.[6] Anno 1449, documenta de praediis Fastolfi continuo petens, Nordovici eodem tempore opus suum de familiis Norfolciensibus auxit; nonnumquam, in Wessexiam missus, Bristolii apud familiam suam morabat. Sed die 27 Iunii 1456, Caistor iuxta patronum senem aegrotantem et quaerulum fere semper degens, collegam Ioannem Paston convocans here I thrive not, but lose my time scripsit, scilicet "hic male provenio tempusque perdo".[7]

Ioannes Fastolf ibi die 6 Novembris 1459 mortuus est. Testamentum eius pluribus recensionibus servatur, ubi inter decem exsecutores ultimum nominavit Willelmum Worcestre, nullo praedio, nullis pecuniis eo legatis.[8] Hic et Willelmus Paston, amicus qui et ille exsecutor factus erat, statim Londinium petiverunt ut Willelmum Wainfleet, dominum cancellarium episcopumque Wintoniensem, de morte et testamento Fastolfi certiorem facerent. Paston iam die 12 Novembris in epistula privata de inopia futura animadvertit et eisdem litteris de fidelitate Worcestri: I understand by hym he will never have oder master butt his old master, scilicet "mihi adseveravit se nullum patronum, nisi veterem patronum suum, accepturum".[9] Ipse insuper mense Ianuario 1460 de afflictionibus uxoris domi manentis lamentat seque nullas pecunias ab ea requisiturum statuit nisi modicum viatorium, res meliores exspectantem: I am rygt gretly hevyed for my pore wyfe, for the sorow she takyth ... Y shall nothing take from hyr more then a lytell spendyng money, tille better may bee.[10] Iter mense Iulio eiusdem anni per comitatus Warwicensem et Glocestriensem suscipiens, ut de patrimonio Fastolfi quaereret, usque ad Bristolium familiamque suam porrexit.

Ita usque in annum 1470 exsecutores laborabant, inimicitiis inter se crebriter suscitatis, quo anno Thomas Bourchier archiepiscopus Cantuariensis Willelmum Wainfleet solum exsecutorem constituit. Hic denuo die 7 Decembris 1472 pactionem confecit cum Worcestro cui assignavit praedia nonnulla Nordovicensia et Southwarcensia quippe quae a Fastolfo promissa sed non legata essent. Anno insequenti Worcestre versionem suam Ciceronianam De senectute, quam iamdudum iussu Fastolfi inceperat, Willelmo Wainfleet dicaverit. Omnia sibi debita se iam recepisse die 4 Februarii 1474 confessus est.

Itinerarium: de itinere marino a Bristolio montem S. Michaelis usque (Collegium Corporis Christi Cantabrigiense, Bibliotheca Parkeriana MS. 210 p. 96 summa). Textum summa imagine vides:
"Informacio cuiusdam feryman marinarii custodientis Anglice le fery id est eundo et redeundo cum parva cimba ex transverso aquas de Avyn et Frome venientibus de Bristollia apud Rownam,
In primis : From Bristow to Rownam 1 myle in longitudine ubi there as Ghyston Clyff begynnyth, that is 60 vethym hygh ...
 : De insulis Holmys usque insulam Londay duo kennynges id est twey syghtes (continet quelibet kennyng 20 miliaria) 40 miliaria
 : De insula [Londay] usque ad England eende versus Cylly 7 kennynges continet 147 miliaria."

Anno 1477 monasterium S. Benedicti de Hulmo, a Fastolfo auctum, visitavit et inquisivit, carmine monachorum satirico de inopia in Itinerario notato. Quo facto a laboribus patrimonii Fastolfiani se liberavisse censetur. Ultimis igitur vitae suae annis itinera non pro aliis sed motu proprio suscepit. Anno 1478 peregrinationem ad montem S. Michaelis in Cornubia fecit, a Nordovico die 16 Augusti incipiens, per Londinium, Hantoniam, Sarisberiam, Divisas, Chippenham, Castle Combe, Marshfield ad urbem nativam equitans, ubi die 1 Septembris advenit. Ibi nautam, manicam Bristoliensem Hibernicumque mare bene cognoscentem, de itinere marino usque ad Antivestaeum promunturium (England eende) insulasque Sillinas montemque sacrum interrogavit. Deinde apud monasterium de Tintern tres dies morabat, unde per Bristolium rediens via terrestri a die 9 Septembris per Wellas, Glastoniam, Tantoniam ad montem S. Michaelis pervenit. Anno 1479 a Nordovico meridiei versus ad Londinium, occidenti versus ad coenobium Walsinghamense itinera fecit. Anno 1480 per Oxoniam et Ciricestriam Bristolium, Wellas, Glastoniam iterum petivit. Anno 1482 inter scriptis denotato,[11] satis constat Willelmum Worcestre aut hoc anno aut 1483 obiisse, quia librum ab eo scriptum The boke of noblesse non ille ipse sed filius eius dedicaverit regi Ricardo III, qui anno 1483 ad regnum succedit annoque 1485 mortuus est.

De scriptis[recensere | fontem recensere]

Itinerarium: initium textus: de conditoribus monasterii de Tintern (MS CCCC 210 p. 4 summa)
Itinerarium: descriptio ecclesiae Westmonasterii (MS CCCC 210 p. 5 media)
Itinerarium: de navigatione Ioannis Jay Bristoliensis qui anno 1480 insulam Brasil vano quaerebat (MS CCCC 210 p. 195)

Scripta aut inedita aut deperdita[recensere | fontem recensere]

Liber astronomicus, quem Willelmus Worcestre iam discipulus apud Oxonienses scribebat, anno fere 1438 confectus est. Manuscriptus non iam editus in bibliotheca Bodleiana servatur.[12] Libellum praeceptorum medicinalium anno ignoto conscripsit qui apud bibliothecam Britannicam iacet, sicut liber rationum suarum de manerio Castle Combe, liberque notarum et citationum quas inter annos fere 1461 et 1470 congerebat: hi libri inediti manent, sed G. P. Scrope anno 1852 et Franciscus Gasquet anno 1897 res nonnullas e libro notarum extraxerunt.[13]

Worcestre certe Acta domini Iohannis Fastolf patroni sui scripsit. Ioannes Baleus in indice scriptorum Britannicorum hunc librum exstitisse apud monasterium Nordovicense dixit. Hodie deperditum est.[14] Dum de praediis patrimonioque Fastolfi operam dabat inquisitiones persecutus est e quibus librum De Agri Norfolcensis familiis antiquis confecerit. Huius operis deperditi apographa imperfecta ab Henrico Spelman facta apud bibliothecam publicam Nordovicensem servantur.[15] Pauca de talibus rebus, et praesertim de ultimis Ioannis Fastolfi annis, legi possunt inter litteras Willelmi Worcestre quae in archivo epistolario familiae Paston servantur.[16]

An Worcestre Anglorum antiquitates in tribus libris conscripserit, sicut Ioannes Baleus adseveravit, haud constat; Baleus enim id opus minime inspexerat sed e scriptis ipsius Worcestre coniecerat.[17] Annales rerum Anglicarum quos editores Thomas Hearne et Iosephus Stevenson Willelmo Worcestre attribuerunt[18] re vera ab alio auctore confecti sunt.[19] Sed chronicon breve, titulo Liber de actibus armorum conquestus regni Franciae, magna parte ab aliis iussu Ioannis Fastolf anno 1459 scriptum, variis locis a Worcestre emendatum et auctum est. Quod opus etiam hodie ineditum apud Collegium Armorum Londiniense servatur.[20]

The Boke of Noblesse[recensere | fontem recensere]

The Boke of Noblesse in uno manuscripto collectus regii Bibliothecae Britannicae servatur. Nomen auctoris nusquam in hoc manuscripto reperitur: editor igitur J. G. Nichols, qui primum The Boke of Noblesse anno 1870 divulgare curavit, ad familiam Ioannis Fastolf recte attribuens, sine nomine edidit.[21] Eodem aevo congeries documentorum plurilinguium edita est de bellis ab Anglis in Francia ab anno fere 1415 ad 1440 gessis (quibus annis Ioannes Fastolf in expeditionibus Anglicis militavit), quae documenta sub titulo William of Worcester's Collections Iosephus Stevenson post Thomam Hearne anno 1864 edidit: huic enim congeriei praefatio, a Willelmo Worcestre filio subsignata, opus patris sui introducit.[22]

Post centum annos historicus K. B. McFarlane seriem documentorum ut liber The Boke of Noblesse suppleretur collectum, librumque principalem ab eodem auctore scriptum esse monstravit. Constat librum principalem The Boke of Noblesse in duabus recensionibus manu scriptis prodisse. Recensio prisca circa annum 1453 scripta erat (pro certo post 1451, ante 1461), quo anno Angli sub rege Henrico VI bellis centum annorum devicti a Francia abscederunt, ut hunc regem ad novum bellum suscipiendum incitaret. Documenta eodem libro subiungenda fortitudinem et tenacitatem Anglorum, infidelitatem Francorum demonstrant. An hic liber re vera regi Henrico submissa erit, non liquet. Altera recensio, variis partibus rescripta et aucta, marginalibus manu ipsius Worcestre additis, vere vel aestate anni 1475 regi Eduardo IV oblata est quo tempore Angli in Franciam rursus incurrebant. Eduardus autem, sociis exspectatis recusantibus, foedere Pinchiniaci icto in Angliam eodem anno reditus est. Sed praefatio, quae Worcestre filius ad congeriem documentorum addidit, anno fere 1482 rege Eduardo vivente scriptum, anno fere 1483 leviter emendata regi Ricardo III submissa est.[23]

In textu The boke of noblesse citantur Christinae Pisanae Livre des Faits d'Armes et de Chevalerie[24] et Alani Chartier(fr) Le Quadrilogue invectif.[25] Titulus argumentumque operis e Bonaccursii de Montemagno Controversia de nobilitate derivantur.[26] Insuper citationes satis longae e Ciceronis De senectute sumuntur, quod opusculum Gulielmus Caxton Anglice anno 1481 ediderit. Versio Anglica De senectute, tam in editione Caxton impressae quam in textu The boke of noblesse excerptae, non e prisco textu Latino sed e versione Francogallica Laurentii de Premierfait translata est. E quibus rebus eruditi recentes versionem a Caxton impressam eandem esse censent, quae ab ipso Willelmo Worcestre iussu Ioannis Fastolf facta erat.[27]

Itinerarium[recensere | fontem recensere]

Opus, cuius divisionibus nomina Itinerarium et Descriptio urbis Bristolii attribuuntur, e commentariis componitur quae Willelmus Worcestre in chartas coniicere solebat dum itinera sua per Angliam ab anno circiter 1475 usque in 1482 faciebat. Commentaria sine arte congessa, neque coaevis neque posterioribus cognita, in uno codice manuscripto servata sunt in bibliotheca Parkeriana collegii Corporis Christi iacente. Iacobus Nasmith, qui bibliothecam Parkerianam saeculo XVIII catalogizabat, primus res in hoc manuscripto comprehensas minutim enumeravit;[28] idem anno insequenti primus editionem omnis operis divulgavit.[29] Bristolium saepe petens, Worcestre de urbe sua nativa descriptiones longas exscripserat, quas antiquarius Iacobus Dallaway e textu extraxit separatimque edidit.[30] Saeculo XX editiones bilingues Latino-Anglicas tam descriptionis Bristoliensis quam aliarum operis partium divulgatae sunt.[31]

Worcestre commentaria de topographia, architectura, genealogia, rebus naturalibus, antiquitatibus et religione partim ex observationibus suis, partim e confabulationibus, partim e libris quos monstraverunt amici conlocutoresque composuit. Inter quos libros citat Giraldi Cambrensis Itinerarium Cambriae, chronicon episcoporum Bathoniensium et Wellensium, chronicon rerum gestarum Henrici V, breviaria, calendaria ecclesiastica plura, martyrologia varia. Apud monachos plures Glastonienses chronica abbatiae et acta regis Arthuri postulavit. Eos qui adiuverunt, aut libros monstrantes aut quaestionibus respondentes, nominat: Ricardum Vowell Wellensem; Ioannem Murlage Glastoniensem; Thomam Peperelle notarium Tavistockensem qui de Devonia et Cornubia; Robertum Bracy Foweyensis de insulis Cornubiae; nautam Slaterbarow de insulis Scoticis; Bartholomaeum Rossynell Hibernum de insula Mona; scapharium ("marinarius custodiens le fery": vide imaginem) de itinere marino; fabrum ("unus iuvenis officii fabri": vide imaginem) de mensura rupium Ghyston Cliff prope Bristolium.[32]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Willelmus Worcestre, alius dictus Botoner, de Castre juxta Yermouth in com. Norff., gentilman": ipse de se die 28 Augusti 1460 scribens. Gairdner (1904) p. 338
  2. J. H. Harvey in Genealogists' Magazine vol. 16 (1970) pp. 274-275, manuscripto eius astronomico (Bodl. MS. Laud Misc. 674 f. 76) citato; Neale (2000) p. 257 n. 9
  3. Collegium Corporis Christi Cantabrigiense, Bibliotheca Parkeriana MS. 210 p. 95; Neale (2000) p. 28
  4. McFarlane (1981) n. 18, Bodl. MS. Laud Misc. 674 f. 61 citato
  5. McFarlane (1981) n. 18, BL Add. MS. 28208 f. 10 citato
  6. Kendrick (1950) pp. 30-32; McFarlane (1981) notae 50, 52, 53; Orme (2004). "Ad partes diuersas & longinquas": BL Fastolf Papers 72 m. 8
  7. Gairdner (1904) vol. 3 pp. 71-72
  8. Gairdner (1904) vol. 3 pp. 147-166
  9. Gairdner (1904) vol. 3 p. 192
  10. Gairdner (1904) vol. 3 p. 203
  11. McFarlane (1981) nota 43
  12. Bodl. MS Laud Misc. 674
  13. BL MS Sloane 4; BL MS 28208; Add. BL MS Cotton Julius F.VII; Scrope (1852) pp. 262-266; Gasquet (1897) pp. 299-306
  14. Poole (1902) p. 117; McFarlane (1981) pp. 211-212
  15. Bibliotheca publica Norvicensis MS. 7197
  16. BL Add. MSS. 34888, 34889, 43488, 43489, 43490, 43491; Davis (1971-1976); Gairdner (1904)
  17. Poole (1902) p. 116
  18. Thomas Hearne, ed., Liber niger scaccarii (2a ed.) vol. 2 p. 424 sqq.; "Wilhelmi Wyrecester Annales rerum Anglicarum" in Joseph Stevenson, ed., Letters and Papers illustrative of the Wars of the English in France during the Reign of Henry VI vol. 2 fasc. 2 (Londinii, 1864) pp. [743]-[793]
  19. McFarlane (1981) pp. 209-210
  20. Collegium Armorum Londiniense MS 9, ff. xxxi–lxvi; Rowe (1926); McFarlane (1981) pp. 210-211
  21. BL MS. Royal 18 B xxii; Nichols (1870)
  22. MS. Lambeth 509; Stevenson (1864); McFarlane (1981) pp. 212-214; Nall et Wakelin (2015)
  23. McFarlane (1981) pp. 212-217; Sutton et Visser-Fuchs (1991); Nall et Wakelin (2015)
  24. Nancy Bradley Warren, Women of God and Arms (Philadelphiae, 2005) pp. 68-77 (Paginae selectae apud Google Books)
  25. Nall (2008)
  26. Sutton et Visser-Fuchs (1991); Allmand et Keen (2000); Caudrey (2008); Nall (2015)
  27. Sutton et Visser-Fuchs (1991)
  28. Nasmith (1777) pp. 284-292
  29. Nasmith (1778)
  30. Dallaway (1834)
  31. Neale (2000) (in interrete legenda); Harvey (1969)
  32. Gransden (1982) pp. 335-340

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Itinerarium: de rupibus et navigatione fluminis Abonae (MS CCCC 210 p. 201 media). Textum media imagine vides:
"Dominica 2[4] die Septembris [1480] fui apud Ghyston Clyff et mensuravi rupem profundum usque heremitagium ad profunditatem 20 brachiorum. Et unus iuvenis officii fabri dixit mensura[m] residuum rupis dicte die michi ad aquam Anglice ebbyng water, et dixit mensurare a capella dicti heremitagii 44 brachia: sic in toto continet 64 brachia profunditatis."
Itinerarium: de olla destillaria (MS CCCC 210 p. 54 summa)
Itinerarium: de domibus patris Willelmi Worcestre ubi "fatuae mulieres" habitabant (MS CCCC 210 p. 87)
Editiones operum
  • James Dallaway, Antiquities of Bristow in the Middle Centuries. Bristolii: Mirror Office, 1834 Textus apud Internet Archive
  • J. H. Harvey, ed., Itineraries: William Worcestre. Oxonii: Clarendon Press, 1969; exemplar mutuabile
  • Ioannes Nasmith, Itineraria Symonis Simeonis et Willelmi de Worcestre. Cantabrigiae, 1778
  • Frances Neale, ed., William Worcestre: The topography of medieval Bristol. Bristol Record Society, 2000 (Textus apud Google Books) apud Internet Archive
  • J. G. Nichols, ed., The boke of noblesse: addressed to King Edward the Fourth on his invasion of France in 1475. Londinii: Roxburghe Club, 1860 Textus apud Gallica (Textus apud Google Books)
  • "William of Worcester's Collections" in Joseph Stevenson, ed., Letters and Papers illustrative of the Wars of the English in France during the Reign of Henry VI vol. 2 fasc. 2 (Londinii, 1864) pp. [519]-[742]
Biographica et critica
  • Christopher T. Allmand, "France-Angleterre à la fin de la guerre de cent ans: le Boke of noblesse de William Worcester" in La "France anglaise" au Moyen Âge (Lutetiae: CTHS, 1988) pp. 103-111
  • Christopher T. Allmand, M. H. Keen, "History and the Literature of War: The Boke of Noblesse of William Worcester" in C. T. Allmand, ed., War, Government and Power in Late Medieval France (Liverpolii, 2000) pp. 92-106
  • James Dallaway, William Wyrcestre redivivus. Notices of ancient church architecture, in the fifteenth century, particularly in Bristol, with hints for practicable restorations. Bristolii: Gutch, 1823 (Textus apud Google Books)
  • Philip Caudrey, "William Worcester, The Boke of Noblesse and Military Society in East Anglia" in Nottingham Medieval Studies vol 52 (2008) pp. 191-211 Situs venalis
  • N. Davis, ed., Paston letters and papers of the fifteenth century. 2 voll. 1971–1976
  • James Gairdner, ed., The Paston letters, 1422–1509 AD. 3 voll. Birminghamiae, 1872–1875 1 2 3; nova ed. 6 voll. Londinii, 1904 1 2 3 4 5 6
  • "The Notebooks of William Worcester" in F. A. Gasquet, The Old English Bible and other essays (Londinii: Nimmo, 1897) pp. 286-318
  • Antonia Gransden, Historical writing in England vol. 2 (Londinii: Routledge, 1982) pp. 327-341
  • "John Rous and William of Worcester" in T. D. Kendrick, British antiquity (Londinii: Methuen, 1950) pp. 18-34 Liber mutuandus
  • K. B. McFarlane, "William Worcester: a preliminary survey" in J. C. Davies, ed., Studies presented to Sir Hilary Jenkinson (1957) pp. 196–221; reimpr. in K. B. McFarlane, England in the fifteenth century: collected essays (1981) pp. 199–224 unde citamus (Paginae selectae apud Google Books)
  • K. B. McFarlane, "William Worcester and a present of lampreys" in Medium Aevum vol. 30 (1961) pp. 176-180 JSTOR
  • Rosamond J. Mitchell, John Free. From Bristol to Rome in the Fifteenth Century. Londinii, 1955
  • Catherine Nall, "Moving to War: Rhetoric and Emotion in William Worcester’s Boke of Noblesse" in S. Downes et al., edd., Emotions and War (2015) pp. 117-132 Situs venalis
  • Catherine Nall, "Ricardus Franciscus Writes for William Worcester" in Journal of the Early Book Society vol. 11 (2008) pp. 207-216 Epitome
  • Catherine Nall, "William Worcester Reads Alain Chartier: Le Quadrilogue invectif and its English Readers" in E. Cayley, A. Kinch, edd., Chartier in Europe (Cantabrigiae, 2008) pp. 135-147 Epitome
  • Catherine Nall, Daniel Wakelin, "Le déclin du multilinguisme dans "The Boke of Noblesse" et son Codicille de William Worcester" in Médiévales no. 68 (2015) pp. 73-91
  • Ioannes Nasmith, Catalogus librorum manuscriptorum quos Collegio corporis Christi et B. Mariae Virginis in Academia Cantabrigiensi legavit ... Matthaeus Parker (Cantabrigiae, 1777) pp. 284-292
  • Nicholas Orme, "Worcester [Botoner], William (1415–1480x85)" (2004) in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis
  • "Guilhemus Botoner seu Worcestre" in Reginald Lane Poole, ed., Index Britanniae scriptorum ... by John Bale (Oxonii: Clarendon Press, 1902) pp. 116-117
  • Colin Richmond, The Paston Family in the Fifteenth Century: Fastolf’s Will. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1996
  • Benedicta J. H. Rowe, "A Contemporary Account of the Hundred Years' War from 1415 to 1429" in English Historical Review vol. 41 (1926) pp. 504-513 JSTOR
  • "Memoir of William Wyrcestre" in G. Poulett Scrope, History of the manor and ancient barony of Castle Combe (Londinii: Nichols, 1852) pp. 192-198, vide et pp. 262-266
  • Anne F. Sutton, Livia Visser-Fuchs, "Richard III’s Books, 12. William Worcester’s Boke of Noblesse and his Collection of Documents on the War in Normandy" in The Ricardian vol. 9 (1991) pp. 154-165
  • James Tait, "Worcester or Botoner, William (1415–1482?)" in Dictionary of National Biography edd. Leslie Stephen, Sidney Lee. 63 voll., 3 voll. suppl. (Londinii, 1885-1901 ~)
  • Daniel Wakelin, "William Worcester and the Commonweal of Readers" in D. Wakelin, Humanism, Reading, and English Literature 1430-1530 (Oxonii, 2007) (Paginae selectae apud Google Books) Textus
  • Daniel Wakelin, "William Worcester Reads Chaucer’s Boece" in Journal of the Early Book Society vol. 5 (2002) pp. 182-185
  • Daniel Wakelin, "William Worcester writes a history of his reading" in New Medieval Literatures vol. 7 (2005) pp. 53-71

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Biographica et critica
Manuscripta operum
  • MS. collegii Corporis Christi Cantabrigiensis MS Parker 210: Itineraria Willelmi Worcestre
  • MS. collegii Corporis Christi Cantabrigiensis MS Parker 101 p. 221 sqq.: Excerpta itinerarii Willelmi Worcestre
Alia