Wilamowitzianus

E Vicipaedia

Wilamowitzianus est metrum Aeolicum quod Udalricus von Wilamowitz-Moellendorf rerum classicarum professor choriambum dimetrum esse dixit. Wilamowitzianus primum appellatus est a Paulo Maas, rerum metricarum scriptore, qui metrum ex duobus elementis choriambicis constare affirmavit:

—◡◡—ˌ—◡◡—

Inspectis tamen quae ad metrum confirmandum adhibita essent exemplis apparuit primum elementum a designato modo frequentissime aberrare sive variare. Quare primum metrum hodie aptius ancipitibus syllabis redditur:

×××× —◡◡—

vel diligentius basi Aeolica quae dicitur:

○○— —◡◡—

In notatione metrica abbreviatio wil adhiberi solet. Saepius in tragoedia Graeca, apud Corinnam, nec non in comoediis Plautinis et Terentianis invenitur.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Boldrini, Sandro (1999) Prosodie und Metrik der Römer. Teubner. ISBN 3-519-07443-5, p. 145.
  • Burdorf, Dieter & Fasbender, Christoph & Moennighoff, Burkhard (ed. 2007) Metzler Lexikon Literatur. Begriffe und Definitionen. Editio tertia. Metzler. ISBN 978-3-476-01612-6, p. 831.
  • Sicking, Christiaan Marie Jan (1993) Griechische Verslehre. Beck. ISBN 3-406-35252-9, p. 197. (Handbuch der Altertumswissenschaft. 2: 4)
  • von Wilamowitz-Moellendorff, Ulrich (1984) Griechische Verskunst. WBG. ISBN 3-534-06699-5. P. 210–244. (Primum editum: Weidmann, 1921)
  • von Wilpert, Gero (2013) Sachwörterbuch der Literatur. Editio octava. Kröner, ISBN 978-3-520-84601-3, p. 908.