Wietmarschen

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Insigne Tabula geographica
Insigne
Wietmarschen
Situs
Nomen Latinum: '
Nomen Germanicum: Wietmarschen
Nomina Latina alia:
 
 
Situs Wietmarschen oppidi in Circulo in Comitatu Binethensi
Wietmarschen in NOH.svg
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Saxonia Inferior
Provincia:
Circulus rusticanus: Circulus in Comitatu Binethensi
Coordinata geographica: 52° 31′ 10″ Sept., 07° 07′ 57″ Ort.
Altitudo: 21 supra mare
Area: 119,84 km²
Numerus incolarum: 11.765 (31 Decembris 2014)
Coniunctio communium cum: Mortagne-au-Perche (Francia)
Spissitudo incolarum: 98 per chiliometrum quadratum
Numerus cursualis: 49835
Praefixum telephonicum: 05908, 05925, 05946, 0591
Nota autocineti: NOH
Nota magistratus communalis: 03 4 56 025
UN/LOCODE:
NUTS-Regio:
Inscriptio cursualis magistratus: Hauptstraße 62br>49835 Wietmarschen
Pagina interretialis: www.wietmarschen.de
Res politicae
Magister civium : Manfredus Wellen (CDU)
Ecclesia Collegiati Wietmarschen
Ecclesia Catholica Sancti Antonii in vico Lohne

Wietmarschen) est oppidum Germanicum in Saxonia Inferiore situm atque pars Circuli in Comitatu Binethensis. Ad oppidum vici Lohne (circa 6900 incolae), Wietmarschen (circa 3900), Füchtenfeld (circa 680), Nordlohne (circa 300), Schwartenpohl (circa 190) atque Lohnerbruch (circa 150) pertinent.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1152 Wietmarschen primo in actis descriptum est, cum monasterium hic conditum est[1]. Tum ad comitatum Binethensem pertinuit et usque ad annum 1753 mansit, cum Friedericus Carolus comes Wietmarschen cum toto comitatu Electori Hannoverae pigno dedit. Ab anno 1806 Wietmarschen ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo Wietmarschen pars Regni Hannoverani fuit. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum Benthemia erat. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1974 vici supra dicti ad Wietmarschen adiuncti sunt[2]. Eodem tempore Wietmarschen incolis invitis ad circulum Lingen translatum est. Anno 1977 ad comitatum Binenthensem rediit. Anno 2014 Manfredus Wellen (CDU) novus magister civium electus est.

Cives clari[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Wietmarschen spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]