Jump to content

Wieland (mythistoria)

E Vicipaedia
Wieland, liber anno 1811 iterum impressus.

Wieland: or, The Transformation: An American Tale (Wieland: vel Commutatio: Fabula Americana), plerumque Wieland tantum appellatum, est primum magnum opus Caroli Brockden Brown. Quod, primum anno 1798 editum, verum eius curriculi scriptoris initium distinguit.[1] Wieland est prima et clarissima mythistoria gothica Americana, quae saepe cum Caleb Williams, mythistoria Gulielmi Godwin, coniuncta est, quia gratia Godwiniana manifesta est, cum scriptio Browniana stilo unica esset. [2] Wieland saepe digeritur in nonnulla subgenera praeter fictionem gothicam, inter quae horror ac fictio psychologica et epistolaria.

Hoc opus aliaeque mythistoriae Brownianae progressum generis gothici ab Edgaro Allen Poe, Maria Shelley, et praecipue Georgio Lippard magnopere moverunt. Joyce Carol Oates Wieland appellat "tumultuosum somnium quod perfectionem desiderii repressi significat, similiter claustrophobicas rerum distortarum fabulas Edgari Allen Poe anticipans."[3][4]

Tempus fabulae inter Bellum Franco-Indianum et Bellum Libertatis Americanum fit.

Nexus interni

  1. Ringe 1966.
  2. Vilas 1904.
  3. Anglice: "a nightmare expression of the fulfillment of repressed desire, anticipating Edgar Allan Poe's similarly claustrophobic tales of the grotesque."
  4. "The King of Weird", The New York Review of Books, 31 Octobris 1996.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Axelrod, Alan. 1983. Charles Brockden Brown, an American tale. Austin: University of Texas Press. ISBN 0292710763.
  • Ringe, Donald A. 1966. Charles Brockden Brown. Twayne Publishers.
  • Vilas, Martin S. 1904. Charles Brockden Brown: A Study of Early American Fiction. Free Press Association.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]