Where the Wild Roses Grow

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Ophelia, tabula ab Iohanne Millais picta (1851-2), cuius scaena similis est positioni Elisae Day in taenia visifica carminis.

Where the Wild Roses Grow est carmen atrum quiete profluens, quod Nick Cave, musicus et poëta Australianus, composuit verbisque vestivit ex argumento cantici cuiusdam popularis ab Hibernia oriundi. Quo in carmine fatali narratur de virgine, Elisa Day, quam vir nomine ignoto per triduum salutatum iit. Tertio denique die ille eam ad flumen deductam osculatus lapide percusso capite occidit, quod omnis venustas mori deberet.

Quod carmen dirum Nick Cave una cum Kylie Minogue, cantrice Australiana, cantat. Etenim, cum hoc excogitabat carmen, Kyliam Minogue in animo habuisse se dixit:

Fere per sexennium quieta mihi diligentia erga illam fuerat. Compluria illi carmina scribebam, quorum nullum mihi videbatur dignum, quod illi darem. Hoc quidem scripto carmine, quo dialogus inter occisorem et victimam habitus exhibetur, mihi subiit opinio, me tandem panxisse carmen Kylie aptum. Itaque illi carmen misi. Proximo die respondit.[1]

Vix tamen hic de dialogo agitur, nam victima et occisor, quamquam alternis vicibus verba faciunt — et quidem sine ira et studio, tamquam carmen ex actis iudicii excerptum esset — quae facta sunt ex sua uterque parte recordantur potius quam inter se conloquuntur. Quamquam in carmine foedissimum repetitur facinus, quod nemo nisi homo psychopathia laborans committat, tanta amoenitate melodiae ac vocibus placidis cantantium efficitur, ut pectora audientium quam facillime inretiantur. Carmen tres strophas bipartitas continet, quarum utraque quaternis constat versibus. Where the Wild Roses Grow albo musico Murder Ballads (Mute Records, 1995) gregis Nick Cave and the Bad Seeds insertum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Jenkins & Meldrum 2007: 227.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jenkins, Jeff & Meldrum, Ian (2007) Molly Meldrum presents 50 Years of Rock in Australia. Wilkinson Publishing.