Werner Klumpp

Latinitas bona
E Vicipaedia
Werner Klumpp anno 1977

Werner Klumpp (natus Baiersbronnae in oppido Germanico die 12 Novembris 1928; mortuus die 8 Ianuarii 2021) fuit vir publicus Theodiscus et sodalis Factionis Democraticae Liberalis.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Klumpp ab Ianuario 1944 ad Aprilem 1945 adiutor exercitus aeronavium militavit atque acerrime saucius est. Annis ab 1953 ad 1958 Tubingae iurisprudentiae et rebus politicis studebat, primam et secundam approbationem adeptus est. Tum annis ab 1966 ad 1968 iudex operam dedit, deinde ad annum 1974 minister publicus in administerio laboris et salutis Saraviae. Annis 1974 et 1975 praeses regionis Saravipontis erat

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1957 sodalis FDP est. Klumpp anno 1970 praeses FDP Saraviae electus est; postquam haec factio electionem eius anni perdiderat neque iam legatos in senatum terrae miserat. Electione anni 1975 factio Klumpp duce in senatum terrae electa est et legatus factus est. Anno 1977, FDP coalitionem cum CDU constituit, et Klumpp administer oeconomiae et vicarius praeses ministrorum factus est. Die 26 Iunii 1979, praeside ministrorum Franciscus-Iosephus Röder (CDU) mortuo, Klumpp paucos dies eius successor fuit: die 5 Iulii Werner Zeyer (CDU) novus praeses ministrorum electus est. Etiam post electionem anni 1980 CDU et FDP coalitionem perexeunt. Anno 1982, a magistratibus recessit, ut praeses societatis aerariorum comparsorum Saraviae fieret, quo officio ad annum 1997 fungebatur. Anno 1999, iterum candidatus FDP senatus terrae factus est, sed haec factio electionem perdidit, neque legatos in senatum terrae misit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Praesides Ministrorum Saraviae
Insigne Saraviae
Insigne Saraviae

Ioannes Hoffmann (CVP) 1947 |Hinricus Welsch (nullius factionis) 1955 |Hubertus Ney (CDU) 1956 |Egon Reinert (CDU) 1957 |Franciscus-Iosephus Röder (CDU) 1959 |Werner Klumpp (FDP) 1979 |Werner Zeyer (CDU) 1979 |Anscharius Lafontaine (SPD) 1985 |Reinhardus Klimmt (SPD) 1998 |Petrus Müller (CDU) 1999 |Anna Margareta Kramp-Karrenbauer (CDU) 2011 |Tobias Hans (CDU) 2018