Wasungen

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Curia in Wasungen

Wasungen oppidum in Circulo Schmalkalden-Meiningen in Thuringia est ad ripam Werahae situm. Kalendis Ianuariis 2016 habuit incolas 3384.

Historia[recensere | fontem recensere]

Quamquam mentio prima in actis donatoriis monasterii Fuldensis iam anno 874 fuerat, locus longum tempus pusillus mansit. Nobiles Henneburgenses ex saeculo XIII et duces Saxoniae-Meiningen ex anno 1672 dominabantur. Anno 1305 ecclesia quaedam monastica indicatur, anno 1308 privilegia urbana incolis concessa sunt.

In Bello rustico Germanico monasterium destructum est, cum oppidum quasi integrum restaret. Querela inter ducatus Saxonicos Mainingiae et Gotae anno 1747 exorta Bellum Wasungen in libris historicis vocatur, cuius causa fuit duarum nobilium ambitus et offensio.

Res aspectabiliores[recensere | fontem recensere]

Usque hodie nucleus mediaevalis exstat cum vicis minimis, scalis angustis, fortificationibus, moenibus. Specialis momenti sunt Domus parochorum (Pfaffenburg) in colle et Turris Iudaeorum (Judenturm). Opera craticia velut in multis locis Franconiae pullulant: citentur in eis curia anni 1533, magistratus aedes et monasterium pristinum nonnarum, ubi museum historiae regionalis sartum et tectum servatur.

Ecclesia Sanctae Trinitatis, Fanum Sancti Petri (iuxta sepulcretum), latifundia nobilium Maienhof et Weyenhof, burgus caducus Maienluft (saeculi XIII) gemmae aliae in thesauro architectonico oppidi sunt.

Industriae hic vix apparebant, quod naturam ambientem servabat et rebus periegeticis promovendis valde profuit.

Excursiones et Saturnalia[recensere | fontem recensere]

Semita educatoria plantarum in margine oppidi constituta et vicus vallatus (Walldorf) cum burgo ecclesiastico mediaevali necnon antra lapidis arenarii visitatores quoque alliciunt.

Quotannis carnelevarium magno studio in Wasungen celebratur, cuius origines ante quinque saecula in spectaculis media in urbe datis esse videntur.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Wasungen spectant.