Latinitas bona

Walterus Warner

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Henricus Percius, patronus Walteri Warner ab annis 1580 ad annos 1610

Walterus Warner(us)[1] (c. 1563–1643) fuit mathematicus et physicus Anglicus.

De vita[recensere | fontem recensere]

De vita Walteri Warner parum comperti sumus. In comitatu Leicestriensi circiter anno 1563 natus esse videtur. Studiis apud Collegium Mertonense in Universitate Oxoniensi anno 1578 finitis, Warner baccalaurei gradum adeptus ineuntibus annis 1580 cum exploratoribus, nautis et mercatoribus se congregavit, quos Richardus Hakluyt, geographus Oxoniensis, circum se habebat.[2] Inde ab ineuntibus annis 1590 versabatur apud Henricum Percium, IX Comitem Northumbriae, qui patronus mathematicos, astronomos, philosophos physicos, medicos et alchimistas circa se habebat. Sed hoc animadvertendum est, Warnerum ab Henrico Percio famuli (quamquam melioris generis) loco semper habitum esse.[3] Warner in Percii ministerio manebat usque ad annum 1617 et deinde pensionem accepit, donec Percius anno 1631 mortuus est.[4] Deinde novos accepit patronos, primum Thomam Aylesburium (1580-1657), cuius in familiaritetem Warner exeuntibus annis 1620 venisse videtur.[5] Deinde mediis annis 1630 Warner fere septuagenarius in notitiam Caroli Cavendish venit, a quo interdum pecunias accepit.[6] Sed fortasse optimam in ultimis vitae annis rationem habuit cum Iohanne Pellio mathematico, qui Warnerum "in Physicis et omni fere Mathesi" magni faciebat. Apud Pellium igitur eam obtinebat scientiae suae existimationem, qua apud Percium carebat. Iohanne Pellio adiuvante usque ad finem vitae suae operam tabulae antilogarithmi dedisse videtur.[7] Londini anno 1643 vita defunctus est.

Quas in res inquisiverit[recensere | fontem recensere]

Constat Walterum Warner sagacem fuisse hominem, cuius opera scientifica lineamentis claris caret. Nonnulli, ut Henricus Percius, eum non inter veros scientificos numerabant. Itaque positus erat extra Percii circulum, quamquam sine dubio colloquia circuli habebat incitamenta animi. Multis de rebus commentatiunculas scripsit: de spatio, de tempore, de materia, de potentia, de optica, de physiologia, de psychologia. Maxime tamen in atomismum incubuisse dicitur.[8]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De forma nominis v. Wallis, Iohannes, Opera mathematica II, Oxoniae 1693, p. 63.
  2. Prins 1992: 5.
  3. Prins 1992: 11.
  4. Prins 1992: 2, 12.
  5. Prins 1992: 13; Malcolm & Stedall 2005: 83.
  6. Jacquot 1974; Prins 1992: 14; Serjeantson 2013: 21
  7. Prins 1992: 16.
  8. Jacquot 1952, 1974; Kargon 1966; Prins 1992.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jacquot, J. (1952) Sir Charles Cavendish and his learned friends. Annals of science 8: 13-27; 175-191.
  • Jacquot, J. (1974) Harriot, Hill, Warner and the new philosophy. Thomas Harriot: Renaissance Scientist (ed. J.W.Shirley), 107-128. Oxford: Oxford University Press.
  • Kargon, R.H. (1966) Atomism in England from Hariot to Newton. Oxford: Clarendon Press.
  • Malcolm, Noel & Stedall, Jacqueline A. (2005) John Pell (1611-1685) and his Correspondence with Sir Charles Cavendish: The Mental World of an Early Modern Mathematician. Oxford: Oxford University Press.
  • Prins, Johannes Lambertus Maria (1992) Walter Warner (ca.1557-1643) and his notes on animal organisms. Proefschrift ter verkrijging van de graad van Doctor aan de Rijksuniversiteit te Utrecht.
  • Serjeantson, Richard (2013) Becoming a philosopher in seventeenth-century Britain. The Oxford Handbook of British Philosophy in the Seventeenth Century (ed. Peter R. Anstey), 9-38. Oxford: Oxford University Press.