Latinitas nondum censa

Vulpes velox

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vulpes velox
Conservationis status
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Mammalia
Ordo: Carnivora
Familia: Canidae
Genus: Vulpes
Species: Vulpes velox
Binomen
Vulpes velox
Say, 1823
Habitatio Vulpis velocis

Vulpes velox est parva familiae Canidarum vulpes, quae in planitiebus Americae Septentrionalis habitat. Nomen ex celeritate sua tractum est, cum usque ad 60 chiliometra horalia currere possit.[1]

Anatomia[recensere | fontem recensere]

Vulpes velox in horto zoologico interdiu conquiescens.

Vulpes velox propter corpus parvum, circiter felis magnitudine, agnoscitur. Punctum nigrum nasi lateribus et aures magnas acutasque habet.

Aestate pellis est cana rubella, concisa rudisque; hieme, longior densiorque, cana, alba, aurantia.

Pondus maris est 2.45 chiliogrammata, feminae 2.25 chiliogrammata.[1] Haec vulpes a naso usque ad caudam 80 centimetra longa est.[1][2]

Habitatio[recensere | fontem recensere]

In planitiebus, ubi nihil conspectum compescit, Vulpes velox habitat, in herbis variis brevibusque.[3] Quod ad fines eius territorii septentrionales meridionalesque spectat, a meridianis planitiebus Canadensibus vivit usque ad Texiam.

Vulpes velox cavernas incolare solet, in summa colli et stativum prope fluvium constitutas. Vulpis caverna saepe re vera melis sciurive fuerat, antequem vulpes velox libere eam corripiat. In eo plurimis vulpibus distinguitur vulpes velox, quod in caverna cunctum per annum et ad ipsam defendam et ad fetus tegendos habitat. Rare e caverna nocte aut tempore ventoso exit.[1]

Alimonia[recensere | fontem recensere]

Vulpes velox inter tempora anni varie vescitur.[2] Potissimum mures, cuniculos, et cadavera comedit; sed insecta quoque, et aves, reptilia, et amphibia alunt. Aestate pinguescit ut hiemi superet. Ad praedas capiendas celeritate doloque utitur.[1][2]

Subspecies[recensere | fontem recensere]

Vulpi veloci non sunt subspecies.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Vulpem velocem spectant.


Mammalia Haec stipula ad mammale spectat. Amplifica, si potes!