Vox canora Iaponiae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Vox canora Iaponiae (Iaponice 日本のうたごえ / うたごえ運動) est nomen proprium politici socialique motus post secundum bellum per orbem terrarum in Iaponia surrecti. Propositum motus supra ideologiam communisticam vel nonnunquam democratiam socialis fundatum est ut novam societatem per unita musica negotia classis operariae in toto territorio iaponico recreet. Milites Vocis canorae Iaponiae sodalitates chororum ordinant in officinis, apud universitates et prope suis zonis domiciliis. Motus proprium apicem inter annos 1950 et 1960 experiebatur. Akiko Seki cantrix Iaponica (1899-1973) qualis motus fundatrix plerumque reputata est.

Historia[recensere | fontem recensere]

  • I Maii MCMXLVI: In prima post secundum bellum die laboris in Tokio, Akiko Seki chorum operariorum canentem Vexillum rubrum (Iaponice: 赤旗の歌) et L'internazionale duxit: experientia sua quam ob rem motum musicae pro classe operaria patria constituendum concepit[1].
  • X Februarii MCMXLVIII: Akiko Seki, Chorum Foederis Iuventutis Communisticis de Iaponia (日本共産青年同盟 中央合唱団) in Tokio instituit[2].
  • XXIX Novembris MCMLIII: Primum festum Vocis canorae Iaponiae ad nationalem dimensionem in Hibiya Kokaido (日比谷公会堂) et Kanda Kyoristu Kodo (神田共立講堂) in Tokio[2].

Musicum repertorium et ordinatio[recensere | fontem recensere]

Repertorium Vocis canorae Iaponiae maxime cantos seditiosos classis operariae diversarum gentium mundi amplectitur. Sociis eius ex necessitate sodalitatis sui chori aptos cantos componere promovetur. In anno MMXIII consilium Vocis canorae Iaponiae minimum quingenti unitates chororum adscipturas spectabat[3].

Ligamen cum Factione Communistica Iaponica[recensere | fontem recensere]

Sub verbis signo Cantamus pro classis operariae lucta (Iaponice うたは闘いとともに), milites Vocis canorae Iaponiae numerosos cantos composuerunt ut operarium luctam contra illicita discrimina ab laboris datoribus hortarentur. Praeterea inter annis MCMLX formatio militum quin etiam eorum consequens perfectio ideologica, politica musicaque in culturae consilium Factionis communisticae Iaponicae magnum argumentum retinebantur[4]. Hodie (anno 2016), Chorus Fautorum Factionis Communisticae Iaponicae (Iaponice JCPファン雑唱団) conditus in Kioto anno 2011 directusque a Tadao Yamamoto socio ordinario Vocis canorae Iaponiae, unicus musicorum coetus existens pro subsidio politico Factionis Communisticae Iaponicae est.

Nomina historica celebriaque Vocis canorae Iaponiae[recensere | fontem recensere]

  • Akiko Seki (関 鑑子): cantrix (MDCCCXCIX-MCMLXXIII)
  • Sakae Araki (荒木 栄): compositor (MCMXXIV-MCMLXII)
  • Goro Sudo (須藤 五郎): compositor, dux orchestrae, senator Factionis Communisticae Iaponicae (MDCCCXCVII-MCMLXXXVIII)
  • Yoritoyo Inoue (井上 頼豊): violoncellista (MCMXII-MCMXCVI)
  • Katsura Nakazawa (中澤 桂): cantrix (MCMXXXIII-MMXVI)
  • Nobuo Terahara (寺原 伸夫): compositor (MCMXXVIII-MCMXCVIII)
  • Hikaru Hayashi (林 光): compositor (MCMXXXI-MMXII)
  • Yuzo Toyama (外山 雄三): dux orchestrae (MCMXXXI-)
  • Susumu Onishi (大西 進): compositor (MCMXXXI-)
  • Nobuo Sugimoto (杉本 信夫): compositor, musicologus (MCMXXXIV-)
  • Kiminobu Soma (相馬 公信): compositor (MCMXLII-)
  • Tadao Yamamoto (山本 忠生): compositor (MCMXXXIX-)
  • Hiromi Fujimoto (藤本 洋): poeta (MCMXXXII-)
  • Daisuke Doi (土井 大助): poeta (MCMXXVII-MMXIV)
  • Taku Izumi(いずみ たく): compositor (MCMXXX-MCMXCII)
  • Koji Kinoshita (木下 航二): compositor (MCMXXV-MCMXCIX)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Akiko Seki, Theoria motus Vocis canorae Iaponiae: quid est musica (Tokio, MCMLVI), pagina LVIII. [関鑑子「うたごえ運動の理論-音楽とは何か-」(「知性」1956年増刊号[東京、河出書房])58ページ]
  2. 2.0 2.1 Catalogus NDL Auctores varii: Okina benibara (Tokio, MCMLXXXI). [関鑑子追想集編集委員会 編「大きな紅ばら: 関鑑子追想集」(音楽センター 1981年)関鑑子略年譜]
  3. Documentum publicum in XLVI conventu Vocis canorae Iaponiae anno 2013 approbatum. [第46回日本のうたごえ全国協議会総会(2013年)で採択の方針文書]
  4. In occasionem festorum Vocis canorae Iaponiae, articulus? in diarium Akahata, IX Decembris MCMLX. [日本共産党機関紙「アカハタ」1960年12月9日号所載の論説“「日本のうたごえ祭典」を迎えて”

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]