Vostok Statio

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pittacium cursuale Sovieticum anni 1965 Statio polaris australis Vostok e serie Arcticae et Antarcticae investigatio

Vostok (Russice Восток, scilicet Latine Oriens) est studiorum statio Russica in Antarctica et, adhuc hodie, frigidissimus Telluris locus, polus frigoris interdum nominatus. Extrema temperatura in statione Vostok est: nam haec mensura: -89,6 gradus Celsianos, — die 21 Iulii 1983 observata est. Stationis situs 3488 metris ad libram maris altior est. Glacies sub statione altitudinis 3700 metrorum est. Statio anno 1957 a Secunda expeditione Antarctica Sovietica condita est et sine intermissu usque ad hoc tempus investigationes in ea geruntur.

Lacus Vostok collocatio. (NASA imago)

Prope ad stationem sub 4000 metris glaciei lacus subglacialis Vostokru anno 1996 inventus est, cuius aqua anno 2013 primo explorata est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!