Volsella optica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Volsella optica generalis nimiis omissis singulis membris.

Volsella optica est instrumentum photonicum, quo corpuscula microscopica moveri aut intercipi possunt, et quidem hac ratione: radio luminis magna vi ad aliquod corpusculum (sicut cellulam biologicam aut organellum) conlineato efficitur, ut hoc corpusculum ad centrum sive focum radiorum attrahatur. Deinde intercipi et moveri poterit.

De inventione volsellae opticae[recensere | fontem recensere]

Primum studium scientificum corpusculorum micrometri magnitudinis luminis et potentiarum gradientium dispersione effectorum divulgatum est ab Arthuro Ashkin, physico laboratorii Bell.[1] Aliquot post annis Ashkin cum conlegis animadvertit tridimensionalia corpuscula microscopica retineri posse radiis validis in unum punctum conlineatis.[2] Inter auctores huius scripti erat Stephanus Chu, qui atomorum lasere intercipiendarum et refrigerandarum artem provehebat. Denique anno 1997 una cum Claudio Cohen-Tannoudji et Gulielmo D. Phillips praemium Nobelianum physicae meruit, "quod atomorum lumine laserico refrigerandarum et intercipiendarum artem provexerunt." Cum Ashkin volsella optica particulas 10-10 000 nm diametri longitudinis intercipere valebat, Chu eam artem in particulas ad 0,1 nm diametri longitudinis adaptavit.

De usu volsellae opticae[recensere | fontem recensere]

Volsella optica per metaphoram talem exhibet radium lasericum, quo particulae singulae intercipi et moveri possint. Itaque radius lasericus tamquam volsella inmaterialis est. Perruptio scientifica iam anno 1987 facta est, cum volsella optica primum ad viva movenda bacteria adhibita est.[3] Ratio agendi haec fere est: Ut primum radius lasericus ab investigatore motus erit, particulae spectandae motum radii sequentur. Cellula singularis — quasi pila teniludii mensalis flumine aereo siccatri capillorum — radio laserico levatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ashkin 1970.
  2. Ashkin & alii 1986.
  3. Ashkin & Dziedzic (1987).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ashkin, Arthur (1970) Acceleration and Trapping of Particles by Radiation Pressure. Physical Review Letters 24 (4) 156–159.
  • Ashkin, Arthur; J. M. Dziedzic; J. E. Bjorkholm; Steven Chu (1986) Observation of a single-beam gradient force optical trap for dielectric particles. Optics Letters 11 (5): 288–290.
  • Ashkin, Arthur & J. M. Dziedzic (1987) Optical trapping and manipulation of viruses and bacteria. Science 235 (4795): 1517–1520 (mense Martio).
  • Chu, Steven (1992) Laser Trapping of Neutral Particles. Scientific American, p. 71 (mense Februario).