Volfgangus Bohr

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Volfgangus Bohr (natus Daun in vico Rhenaniae-Palatinatus die 19 Iulii 1954) est Germanicus biologus, paedagogus, et esperantista studiosus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Bohr horticulturae studuit Geisenheimiae (Hassiae) et Hannoverae. Munere magistri atque consultoris in horticulturalibus fungebatur.

Bohr in urbe Bad Neuenahr-Ahrweiler habitat. Moderator principalis et (ex anno 2006) praeses est Associationis Esperanticae Rhenaniae-Palatinatus. Annis a 1991 ad 2006 Hebdomadam vernalem internationalem (Printempa Semajno Internacia/PSI), conventum Esperantistarum notissimum quendam, disponebat uxore Ilona Schmidt-Bohr auxiliante. Ex anno 2007 in praesidio Associationis Esperanticae Germanicae sedet ad res singularum terrarum foederalium Germanicarum promovendas coordinandasque.

Anno 2011 prima vice assistebat in moderanda Migratione autumnali Esperantistarum (Esperantista Migrado Aŭtuna/EMA).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]