Volero Publilius P.f. Philo
Volero Publilius P.f. Philo (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) vir publicus Romanus saeculi quinti et quarti a.C.n. fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Publilius anno 399 a.C.n. tribunus militum consulari potestate electus est. Collegae eius Gnaeus Genucius M.f. Augurinus, Lucius Atilius L.f. Priscus, Gaius Duilius K.f. Longus, Marcus Veturius Ti.f. Crassus Cicurinus, Marcus Pomponius L.f. Rufus fuerunt. Eo anno propter aestatem gravem et pestilentem libri Sybillini ex senatus consulto consulti sunt atque "Duumuiri sacris faciundis, lectisternio tunc primum in urbe Romana facto, per dies octo Apollinem Latonamque et Dianam, Herculem, Mercurium atque Neptunum tribus quam amplissime tum apparari poterat stratis lectis placavere."[1] Interim tres bella in unum collata sunt - in Veios, Faliscos atque in Capenam[2].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, V 13
- ↑ loc. cit. §9