Vladimirus Varankin

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Vladimirus Varankin
Res apud Vicidata repertae:
Vladimirus Varankin: imago
Vladimirus Varankin: imago
Nativitas: 12 Novembris 1902; Novogardia Inferior
Obitus: 3 Octobris 1938; Moscua
Patria: Unio Sovietica

Familia

Genitores: Valentin Jegorovitch Varankin;

Vladimirus Valentini filius Varankin (Russice: Владимир Валентинович Варанкин, tr. Vladimir Valentinovič Varankin; natus die 12 Novembris 1902 Novogardiae Inferiori, mortuus die 3 Octobris 1938 Moscuae) auctor Russicus et Esperantici fautor entheus fuit.

Editio mythistoriae Metropoliteno anno 1977

Docebat historiam Europae occidentalis et regebat Institutum paedagogicum de idiomatibus peregrinis Moscuense. Mythistoriam notissimam Metropoliteno lingua Esperantica pepigit. Iam anno 1932 mythistoriae istius capitula nonnulla sub titulo Barikadoj in commentariis "Nova Etapo" praesentata erant.

Vita[recensere | fontem recensere]

Tata eius Valentinus Georgii filius († 1921) mensae argentariae praefuit, antequam tiro in Exercitu Rubri fieret, mater Nina Alexii filia († 1953) bibliothecaria fuit. Vladimiro fratres duo fuerunt, Georgius (1906-1988) et Venceslaus (* 1916).

In ultimo anno gymnasiali (1919) Vladimirus cum amicis nonnullis linguam Esperanticam ediscere coepit. Mox sodalitatem in urbe fundaverunt, quae paulo post in districtum totum extendebatur. Ubique effectus felices post paucum tempus videri potuerunt: cursus sex uno anno Novogardiae Inferiori fiebant, circuli XL in omni gubernio Novogardiensi Inferiori conveniebant. In nonnullis scholis quoque discipuli Linguam internationalem docebantur. Sodalitates praeconia pro Esperanticis inter multos Russos fecerunt, spectacula dabant, textus exarabant, interpretationes conficiebant, historias e commentariis pristinis (e.g. ex Unda Esperantici reediderunt.

Vladimirus Varankin periodicum proprium "Ruĝa Esperantisto" moderabatur, ubi sub pseudonymo Vol-Volanto etiam poesim praesentavit. Esperantistas totius orbis terrarum petivit ut Unioni Sovieticae iuveni prodessent. Tamen, genus eius scribendi istis diebus erroribus non caruit.

Anno 1920 Novogardiae Inferiori congressum parare voluit (Tertium congressum Esperantistarum totius Russiae - 3-a Tutruslanda kongreso de esperantistoj) quod ad irritum ductum est circumstantiis oeconomicis impedientibus. Anno 1921 Petropoli conventus denique celebratus est, in quo sodalitas Esperantica officialis Sovietica (SEU - Sovetlanda/Sovetrespublikara Esperantista Unio) condita est. Varankin electus est membrum Consilii superioris.

Absolutorio scholastico recepto Varankin non diu in societate energiae electricae quadam operam dabat. Mox in Scholam equitum receptus est ubi in politicis laborabat. Item bibliothecarius et circulorum Esperanticorum praeses creatus est. Autumno 1922 Tueriam iit, cum schola citata ibidem locata esset. Varankin etiam a sodalitate SEU promotus est, quia eum anno 1923 in congressuum praesidium ciebant. Anno 1925 exeunte in commentariis praetitulatis "Lingua internationalis" (Internacia Lingvo) lectiones Varankin in lucem prolatae sunt. Ipse in praeconiis suis de usu practico praesertim tractavit.

Adhuc anno 1927 commigravit Moscuam, insuper Congressui universali anno 1927 Gedaniae celebrato adfuit. Constantius Behnert, esperantista Germanus, dixit Vladimirum post congressum sine permissu Germaniam visitavisse propterea quod postea saepius sese ante custodes publicos praesentare debuit.

Annis 1929 et 1930 libros definitivos Teorio de Esperanto et Esperanto por laboristoj edidit. Apud SEU summis muneribus linguisticis implendis occupatus est. Interim finivit studia socialia tam apud Universitatem Moscuensem statalem primam quam apud Institutum de relationibus extraneis. Denique Institutum paedagogicum de idiomatibus peregrinis duxit historiam docens.

Captivitas, condamnatio, honorum restitutio[recensere | fontem recensere]

Sub nocte 8 Februarii 1938 Varankin captus est. Condamnatus est de frequentatione circuli "Unia Centro", qui numquam exsistebat. Iudices asseruerunt esse eum agentem in rebus, propagatorem rerum antisovieticarum summum, insidiatorem Iosephum Stalin interfecturum. Provocationis facultas data non est itaque die 3 Octobris 1938 iactu in cervices necatus est. Manuscripta, epistulae, archivum, libros confiscaverunt et deleverunt, possessio eius statui obtigit. Sepultus est in loco ignoto. Die autem 11 Maii 1957 restitutio honorum omnium civilium facta est ob accusationem iniustam in nihilo fultam.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Teorio de Esperanto, 1929 - ubi Varankin occupatur de lingua Esperantica generatim, de etymologia, de syntaxi etc.
  • Metropoliteno, 1933 (1977, 2002) - fabula Milesia 200 paginarum
  • Esperanto por laboristoj, 1930

Nexus externi[recensere | fontem recensere]