Latinitas nondum censa

Vladimirus Filatov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Vladimirus Filatov
Res apud Vicidata repertae:
Vladimirus Filatov: imago
Nativitas: 27 Februarii 1875; Q5343
Obitus: 30 Octobris 1956; Odessa
Patria: Russia, Unio Sovietica

Officium

Munus: Medicus, Q15059856

Memoria

Laurae: Q2329480, Q185493, Q208167, Q18080149
Vladimirus Filatov in numisma Ucrainica pictus

Vladimirus Petri filius Filatov (Russice Владимир Петрович Филатов, tr. Vladimir Petrovič Filatov; natus in vico Michajlovka, nunc regionis Pensensis Russiae, die 27 Februarii 1875, Odessae mortuus die 30 Octobris 1956) erat ophthalmologus Russicus et Ucrainicus Sovieticus, conditor scholae scientificae in ophthalmologia, academicus Academiae Scientiarum Ucrainicae RSS ab anno 1939 et Academiae Scientiarum Medicarum URSS ab anno 1944, anno 1950 titulo Herois Laboris Socialisticae ornatus.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

Vladimirus Filatov anno 1897 complevit studium suum in facultate medica Universitatis Moscuensis, et ab anno 1903 Odessae colebat, ubi anno 1908 dissertationem pro gradu doctoris medicinae defensit. Annis 19031911 in clinica ocularia Universitatis Odessanae laborabat, et ab anno 1921 fuit professor Instituti Medici Odessani. Anno 1936 Filatov condidit Institutum Ophthalmologiae Experimentalis, cuius director ad finem vitae suae mansit, et quod nunc Institutum Morborum Oculariorum et Therapiae Texturalis Filatoviana vocatur. Praeterea fuit conditor atque editor Diarii ophthalmologici, etiam praeses societatis scientificae ophthalmologorum Ucrainae.

Filatov notus est ut inventor methodi transplantationis corneae atque nonnullorum aliorum methodorum therapiae ophthalmologicae (e.g., anno 1933 elaboravit methoda therapiae texturalis). Multa instrumenta ophthalmologica creavit. Plus quam 430 opera sua scientifica in lucem edidit.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]