Jump to content

Vivisectio

E Vicipaedia
Mures sunt mammalia ad animalium vivisectionem usitatissima.

Vivisectio vel hominum et animalium vivorum dissectio est investigandi ratio, de qua praesertim undevicesimo saeculo vergente acriter disputatum est non solum inter homines doctos sed etiam varios homines erga animalia benignos. Appellatio 'vivisectionis' per se varias permittit interpretationes, nam magni ponderis est, utrum de sectione sine anaesthesia an de operatione anaesthetica agatur.

Hodie fere omnes operationes cum anaesthesia fieri solent, sed antequam medicamenta anaesthetica inventa erant (circiter medio saeculo undevicesimo), operatio hominis et animalis sectionem dolorosam cruciatui similem requirebat. Cum operationes hominum ad sanandum morbum aut laesionem peragi consuerint, vivisectiones animalium maxima ex parte ad investigationes scientificas pertinent, quae scientiam medicinalem augeant.

Vivisectiones animalium vivorum et consciorum, sicut mammalium, avium, reptilium aut piscium, dubitationem ethicam adferunt: num rectum est, animalia dissectionibus subicere solius investigationis causa? Hac de causa vivisectio in malam partem accipi solet, quippe cum connotationes doloris, cruciatus et sanguinis habeat. Fere idem significat experimentum animale excepto quod etiam de physiologia agit, sicut experimenta canina Pavloviana.

Impetus animi naturalis paene cuiusvis hominis hoc est: Cruciatum animalium magnum malum esse, quod illis inanem cruciatum adferat. Quin isto usu crudeli vivisectonis absistatur? Responsum philosophicum: Hoc argumentum ethicum, ut valeat, requirit, ut natura ipsa, cuius partes animalia sunt, principio morali condita sit. At non(dum) est. Itaque non est, cur nos, quippe qui partes eiusdem naturae et mundi simus, contra "leges naturales" nos geramus. Etsi igitur unus quisque nostrum privatim vivisectionem abhorreat, principia moralia debilia sunt argumenta ad resistendam vivisectionem.

Usus vivisectionis prius multas res utiles adtulit. Exemplum aptum est Claudius Bernard, physiologus Francicus, cuius inventiones scientificae per vivisectionem factae magnopere artem medicinam (sicut physiologiam circulationis sanguinis; functiones pancreatis et iecoris) auxerunt. Compluria praemia meruit, sed etiam obiurgationibus castigatus est, quod sine medicamento soporifero animalibus nocuisset.

Hodie autem multae res sine vivisecctione fiunt, nam multae factae sunt inventiones, quae usum vivisectionis non necessarium reddit. Usus vivisectionis hodie libentius argumento utilitatis quam argumento ethico circumscribitur.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Preece, Rod (2002) Awe for the Tiger, Love for the Lamb: A Chronicle of Sensibility to Animals. UBC Press.