Jump to content

Viva Camena

E Vicipaedia

Viva Camena est collectio poeseos Latinae saeculi XX medii, quam Iosephus Eberle collegit annoque 1961 edidit. Commentarius De litteris Latinis recentioribus Linae et Iosephi IJsewijn-Jacobs collectioni accedit.

Annotatio editoris

[recensere | fontem recensere]

50 poetae viventes e 17 nationibus hoc libro Camenae serviunt. Argumenta carminum tam varia sunt quam vita ipsa: omnia, a rebus mythologicis usque ad harpasti ludum, a prudentia Horatiana usque ad curationem Kneippianam, a bucolicis usque ad strepitum autocinetis effectum, hic serio aut iocose, granditer aut leviter tractantur. Una autem res cunctos quamvis diversos poetas coniungit: omnes sibi conscii sunt se heredes et cultores esse idearum et virtutum, quae sub signo Latinitatis Occidentem formaverunt quaeque etiamnunc valent.

Auctorum index

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Nexus interviciales de hac re usque adhuc absunt. Adde versiones barbaras, si reppereris.