Latinitas nondum censa

Vitellius Germanicus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vitellius Germanicus (natus 62/63; mortuus 69/70) fuit filius Vitellii imperatoris ex uxore altera Galeria Fundana genitus; sororem habuit Vitelliam. Puer propter titubantiam oris prope mutus et elinguis fuit, secundum Suetonium.[1] Anno 69, Vitellio imperatore a legionibus Gallicanis proclamato, Othone nuper mortuo, Galeria cum filio ad maritum in Galliam profecta est. Ibi Vitellius filium nuper sex annos natum in tribunal posuit et "imperatorem" et "Germanicum" proclamavit.[2] Patre mortuo die 22 Decembris 69, filius paullo postea necatus est.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Suetonius, De vita Caesarum "Vitellius" 6.
  2. Zonaras, Epitome 11.16.
  3. Suetonius, De vita Caesarum "Vitellius" 18; Xiphilinus, Epitome historiarum Dionis Cassii 201-202 R.St.