Jump to content

Vitaminum B12

E Vicipaedia
Structura chemica cobalamini cum cationte cobalti medio.

Vitaminum B12 alias cobalaminum est biomolecula in aqua solubilis et atomum cobalti amplexa quae cofactor plurium enzymorum in animalibus invenitur. Erythrocytorum maturationi et aliis viis metabolicis ad nucleica acida pertinentibus inprimis necessaria est (eius absentia letalis est). Sed ex hominis intestino in ileo non exhauritur nisi prius a factore "intrinsecus" dicto ligatum est quem cellulae parietales in stomachi cavum excernunt. Cobalaminum in carne, pisce, ovis, lacte sufficienter[1] versatur: qui defectu huius vitamini laborant sunt igitur in primis senes et vegani et ii quibus stomachus ablatus est ita ut cobalaminum intra musculos eis iniciatur[2].

Cobalamini defectus anaemiam perniciosam[3] gignit et multas systematis nervosi perturbationes: torporem, mentis confusionem, corporis libramentum labefactum et labantem memoriam.

Ruminantium saluti quoque utile est cobaltum adeo ut nonnumquam eorum cibo addatur[4] quia bacteria in eorum stomachis fervore vitaminum B12 naturaliter fabricantur.

  1. ↑ la nutrition.fr
  2. ↑ Omar Ahmed Abdelwahab, Ahmed Abdelaziz, Sherein Diab, Ali khazragy, Toka Elboraay, Taha Fayad, Rehab Adel Diab & Ahmed Negida. "Efficacy of different routes of vitamin B12 supplementation for the treatment of patients with vitamin B12 deficiency: A systematic review and network meta-analysis", Irish Journal of Medical Science, 2024: 1621–1639, (2024)
  3. ↑ passeportsanté. Pernicious anaemia society.
  4. ↑ R. Wolter. "Besoins vitaminiques des ruminants". Productions Animales, 1988: 311-318. González-Montaña JR, et alii. "Relationship between Vitamin B12 and Cobalt Metabolism in Domestic Ruminant: An Update". Animals (Basel), 2020:1855. Chiara Marchese, et alii. "Cobalt in feed: A first survey in Italy", Journal of Trace Elements in Medicine and Biology 2025: 127637.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]