Vita Timoleontis (Plutarchus)
Vita Timoleontis est biographia Corinthii Timoleontis (c. 411–337 a.C.n.) a Plutarcho scriptore Graeco antiquo composita, quam in Vitis parallelis cum vita Romani viri Paulli Aemilii comparavit quia uterque externos populos tyrannide liberarunt (etiamsi Syracusae colonia Corinthiorum erat) et maxime quia uterque Fortunam in publicis rebus benignam, in familiaribus adversam sortiti sunt.
De fontibus
[recensere | fontem recensere]Res a Timoleonte gestas hodieque apud Cornelium Nepotem et Diodorum Siculum legere possumus, auctores primi saeculi a.C.n. quorum compilationes noverat quidem Plutarchus sed in hac vita uti non videtur. Timaeum Tauromenitanum maluisse existimatur qui eventis propior et chronologice et geographice erat.
- Timaeus Tauromenitanus, historiae Siciliae scriptor, filius erat Andromachi Tauromenitanorum tyranni qui Timoleontem e Graecia venientem accepit cum ad Siciliam adpulit atque auxilio egebat[1]. Qua de causa gesta Timoleontis per patrem optime cognosse iudicabatur et fons praecipuus a Plutarcho electus[2]. Praeterea Timoleontis virtutes ad astra efferebat quod Plutarcho non displicebat. Nam Polybius qui Timaei vitia in Historiarum suarum libro duodecimo[3] acriter vituperabat (quod indicium Timaei favoris habendum est) exemplum vitii dabat quod Timoleontem supra summos deos posuisset. Ceterum Plutarchus, qui superstitione non omnino ipse vacabat, miras fabulas quibus deorum interventu Timoleontem semper victorem ostendebat ab eo sumpsisee videtur.
- Athanis qui historiam Siciliae Philisti scriptis suis (Σικελικά) continuavit bis citatur (23.6 et 37.9).
- Duo discipuli Isocratis quoque nominantur (4.6), Ephorus et Theopompus, qui tamen ad primam partem expeditionis tantum usui esse potuerunt quoniam e testimonio Diodori Siculi[4] narratio Theopompi usque ad annum 344, Ephori ad annum 340 pertinebat. Saltem coaevi erant.
Quid sibi proposuerit Plutarchus
[recensere | fontem recensere]In hac vita Timoleus velut instrumentum providentiae divinae depingitur. Sine dubio Plutarchus libenter verbis adsentiebatur quae a prioribus scriptoribus in ore herois sui ponebantur dicentis se gratiam deis agere quod Sicilianis rebus succurrere volentes se potissimum ad eam rem conficiendam elegissent[5]. Itaque dubitat utrum Fortunae fausti eventus an merito et consilio ducis magis tribuendi sint[6]. Ipsum enim aram Casui (Αὐτοματία) domi struxisse meminit[7]
Iam ab initio cum iam vicesimum annum a publicis muneribus afuisset Corinthiis strategum Syracusanis auxilio mittendum quaerentibus nec invenientibus unus e populo velut ex inspiratione divina Timoleontis nomen iecit atque omnes subito consenserunt[8]. Multa alia exempla narranda erant ut cum Timoleon sex milibus suorum septuaginta milia Carthaginiensium vicit et ante pugnam dei omen petroselini Graecis dederunt[9] atque per pugnam grandinem excaecantem in hostium vultus miserunt[10]. Fortasse ita Plutarchus rationem reddere volebat cur Platonicus philosophus Dio in hoc consilio paucos ante annos offenderit quod homo philosophiae expers[11] contra omnium exspectationem tum peregit, hoc est nova instituta Siciliae incolis stabilire et eos tyrannis liberare. Optima humana consilia nihil agunt nisi adiuvante Fortuna[12].
In comparatione cum Aemilio Paullo Plutarchus Timoleontem non satis philosophice et constanter fratris iustam necem tulisse iudicabat atque in hoc ipso minus perfectum quam Romanum ducem fuisse[13]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Plutarchus X.7.
- ↑ Nomine citatur 4.6, 10.7, 36.2 et in comparatione 2.4. Praeterea fabula mulorum cap. 26 ad eundem referenda est ut apparet ex loco Quaestionum Convivalium ubi memoratur.
- ↑ XII.23.4-7: Τίμαιος δὲ μείζω ποιεῖ Τιμολέοντα τῶν ἐπιφανεστάτων θεῶν. Cf Cicero, Ad familiares V.12.7.
- ↑ Bibliotheca Historica 16.71.3 et 16.76.5.
- ↑ 36.5. Cornelius Nepos 30.4.3: maxime diis agere gratias atque habere, quod, cum Siciliam recreare constituissent, tum se potissimum ducem esse voluissent.
- ↑ In prooemio: πότερον εὐποτμίᾳ μᾶλλον ἢ φρονήσει τὰ μέγιστα τῶν πεπραγμένων κατώρθωσαν. De Timoleonte respondet 36.4: οὐ τύχης ἔργον, ἀλλ' ἀρετῆς εὐτυχούσης.
- ↑ 36.6.
- ↑ 3.2-3: θεοῦ τινος ὡς ἔοικεν εἰς νοῦν ἐμβαλόντος τῷ ἀνθρώπῳ· τοσαύτη καὶ περὶ τὴν αἵρεσιν εὐθὺς έλαμψε τύχης εὐμένεια, καὶ ταῖς ἄλλαις πράξεσιν ἐπηκολούθησε χάρις, ἐπικοσμοῦσα τὴν ἀρετὴν τοῦ ἀνδρός = deo quodam, ut videtur, in mentem suscitante: tanta Fortunae benignitas iam in eius electione eluxit atque postea gratia eum agentem secuta est.
- ↑ Cf Polyaenus V.12.1 qui eodem modo atque Plutarchus haec narrat.
- ↑ 25-28.
- ↑ Constantiam animi veri philosophi Timoleonti deesse opinabatur quia post fratris necem cum mater eum odisse coepit de morte voluntaria cogitavit. Verum autem philosophum iustae actionis numquam paenitendum est. De quo disputat cap.V-VI. Inter alia scribebat: αἰσχρὸν γὰρ ἡ μετάνοια ποιεῖ καὶ τὸ καλῶς πεπραγμένον, ἡ δ' ἐξ ἐπιστήμης ὡρμημένη καὶ λογισμοῦ προαίρεσις οὐδ' ἂν πταίσωσιν αἱ πράξεις μεταβάλλεται. Quae verba ad Dionem spectare videntur.
- ↑ M.T. Schneider (1979).
- ↑ Comparatio 2.10-12.
Editiones
[recensere | fontem recensere]- Collection des Universités de France: Plutarque. Vies, tome IV, Timoléon-Paul-Emile. Texte établi et traduit par R. Flacelière et E. Chambry, Les Belles Lettres, 1966 Recensio critica
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Lukas de Blois, "Political concepts in Plutarch's Dion and Timoleon", Ancient Society, 1997: 209-224
- Guilielmus Fredericus Hartmann, Observationes in Plutarchi vitam Timoleontis : Specimen literarium inaugurale, Lugduni Batavorum, 1879
- Iohannes Christophorus Held, Prolegomenon in Plutarchi vitam Timoleontis, Baruthi, 1832-1841 (quattuor volumina) Caput secundum, pars posterior Caput tertium
- Philippus Carolus Hess, Observationes criticæ in Plutarchi vitam Timoleontis : Praefixa est epistola ad virum celeberrimum Fridericum Creuzerum, Francofurti ad Moenum, 1818
- Claude Mossé, "Les mercenaires dans les luttes internes de Syracuse au ive siècle. Le témoignage des vies de Dion et de Timoléon de Plutarque" in Esclavage, guerre, économie en Grèce ancienne. Hommages à Yvon Garlan, P. Brulé - J. Ouhlen éd., 1997: 165-175
- Marion Theresa Schneider, "Success Against All Odds, Failure Against All Logic: Plutarch on Dion, Timoleon, and the Liberation of Sicily" in Plato at Syracuse, Parnasos Press, 1979: 105-126
- Simon C. R. Swain, "Plutarch's Aemilius and Timoleon", Historia: Zeitschrift für Alte Geschichte, 1989: 314-334
- H. D. Westlake, "The Sources of Plutarch's Timoleon", The Classical Quarterly, 1938: 65-74
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Textus: Vicifons Remacle, bilinguis