Vita Gildae (Caradocus)

E Vicipaedia

Vide etiam paginam fere homonymam: Vita Gildae (monachus Ruiensis)

Vita Gildae, a Caradoco Lancarbanensi saeculo XII confecta, est fons mythistorica de rebus gestis Gildae. Exstat et alia vita antiquior a quodam monacho abbatiae Ruiensis Armoricae saeculo IX scripta. Nonnullae res a scriptoribus ambobus traduntur, et praecipue de nativitate Gildae in Caledoniae regione quae trans Clutam flumen iacet, sed de senectute et morte Gildae omnino differunt: monachus Ruiensis enim Gildam coenobium Ruiense condidisse ibique mortuum esse asseverat, Caradocus autem eum Glastoniae mortuum esse praetendit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gildas, De Excidio Britanniae, Fragmenta, Liber de Paenitentia, "Lorica Gildae", etc. (una cum vitis mediaevalibus) ed. Hugh Williams (Cymmrodorion Record Series, 3). Londinii: David Nutt, 1901; Textus (Latine, Anglice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.