Jump to content

Vita Fabii Maximi (Plutarchus)

E Vicipaedia

Vita Fabii Maximi est biographia Quinti Fabii Maximi, Romani viri quinquies consulis et bis dictatoris tempore secundi belli Punici, a Plutarcho composita, qui eam in Vitis Parallelis cum magno viro Atheniensi Pericle contulit, videlicet quia uterque magistratibus ordinariis (strategia et consulatu[1]) instructi primas partes in republica sua per multos annos egerunt atque proelium cum validioribus adversariis (Peloponnesiis et Hannibale) recusantes agros suos et sociorum vastari passi sunt. Modernorum vero aestimatione Pericles persona historica Fabio Maximo maior videtur; homines alioqui inter se plurimum differebant. Haec vita quinto decimo saeculo a Guarino Veronensi, sexto decimo a Guilielmo Xylandro Latine versa est.


Unum tantum fontem in hac vita nominat Plutarchus; Posidonium (19.4). Non dubium tamen habetur quominus eosdem fontes hic adhibuerit quos in Vita Marcelli accuratius citabat quia utraque vita ad eandem aetatem et bellum Hannibalicum pertinet. In primis Polybium et Titum Livium plerumque sequebatur quem nonnumquam verbatim interpretabatur. Sunt etiam (raro) quae nec apud Livium nec apud Polybium invenias ut iocum Hannibalis ante proelium Cannense (15.2-3) aut duas narratiunculas clementiam Fabii ostendentes erga fortes milites (cap.20). Fortasse illa a Posidonio aut aliquo annalista Romano hodie deperdito mutuatus est.

De morali descriptione

[recensere | fontem recensere]

Moraliter homines depingere cupiebat Plutarchus magis quam magna facta enarrare. In Fabio 'veterem Romanum' pingit ab hellenismo quidem alienum sed avitas religionis caerimonias scrupulose observantem (IV.4-7: dictator factus a cultu deorum orditur) et fidem plurimi facientem (VII.5-8 de suo captivos redimit postquam senatus quod cum Hannibale pepigerat recusavit). Merita militum ut decet honorare scit (cap. 20) et dignitatem magistratuum familiaribus necessitudinibus anteponit (24.1-4 filium consulem laudat quod se equo descendere iusserit). Fortunae ictus philosophiter ferentem eum ostendit (24.6 de morte filii) nec minus philosophiter ut Diogenes stultitiam aequalium sese irridentium aequo animo tolerabat (10.2-3)[2].

Minus laudabilia quoque notabat: nam in victos Tarentinos crudeliter saeviit (22.6-8) et fortasse ob zelotypiam crescenti gloriae Scipionis Africani in senatu sese vehementer opposuit (25-26). In comparatione Pericle Fabium inferiorem iudicat in rebus quae ad cultum animi et artes adtinent[3].

  1. Fabius Maximus dictator quoque fuit anno 217 a.C.n. per nonnullos menses, qui magistratus tum salvis legibus creabatur.
  2. ...οὕτω Φάβιος ἔφερεν ἀπαθῶς καὶ ῥᾳδίως ὅσον ἐπ' αὐτῷ τὰ γινόμενα, συμβαλλόμενος ἀπόδειξιν τῶν φιλοσόφων τοῖς ἀξιοῦσι μήθ' ὑβρίζεσθαι μήτ' ἀτιμοῦσθαι τὸν ἀγαθὸν ἄνδρα καὶ σπουδαῖον
  3. Comparatio Periclis et Fabii 3.7.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Haec commentatio nexu ad Vicidata eget. Quaesumus, adde nexum opportunum si invenis.