Latinitas nondum censa

Vita Alexandri Macedonis (γ)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Reges Asiae Minoris Alexandro vasa offerunt, quae (fide adnotatoris Turcici) iogurtum continent. Istituto Ellenico cod. 5 f. 43
Alexander pharmacum a pincerna datum bibit. Istituto Ellenico cod. 5 f. 189v

Vita Alexandri Macedonis (Graece Βίος Ἀλεξάνδρου τοῦ Μακεδόνος) est narratio fabulosa (sed partim e fontibus historicis sumpta) de origine et rebus gestis Alexandri Magni. Huius operis recensio antiquissima nobis cognita, interdum nuncupatione "Pseudo-Callisthenes", interdum "α" indicata, saeculo fere III p.C.n. Graece conscripta est. Nomen auctoris ignoscitur, nam attributio Callistheni, quam in libris manu scriptis recensionis β et in libris Historiarum Ioannis Tzetzae[1] reperitur, pro certo falsa est. Recensiones Graecae posteriores ("β", "δ", "ε", "λ") in libris manu scriptis exstant.

Recensio γ saeculo XIV Trapezunte in urbe e conflatione recensionum anteriorum β et ε composita est. Servantur libri manu scripti tres, quorum Bodleianus (Barocci 20, saec. XIV) et Parisinus (BNF gr. suppl. 113, saec. XVI) modeste et sine imaginibus conficiuntur. Venetus autem (Istituto Ellenico cod. 5) imaginibus multis munita est ad honorem imperatoris cuiusdam Trapezuntini. Id pro certo habetur ob titulum Trapezuntinum etiamnunc in prima manuscripti pagina visibilem βασιλεὺς καὶ αὐτοκράτωρ πάσης ἀνατ[ολῆς] "rex et imperator omnis orientis".[2] Ibi et effigies huius patroni subiungitur. Nomen imperatoris, olim iuxta marginem scriptum, nobis deperditum est. Censetur Alexium III fuisse, qui annis 1349-1390 regnavit illumque titulum in alio quodam documento gerebat[3] atque se cum Alexandrum Magnum in versibus poëtae aulici Georgii Sguropuli adsimilari permisit.[4]

Effigies Alexii III? Supra Graece leguntur tituli imperatoris Trapezuntini; ad sinistram partem adnotationes lectoris posterioris Turcicae. Istituto Ellenico cod. 5: pagina dedicatoria
Syllabus Latinus a bibliothecario divi Marci anno 1889 scriptus. Istituto Ellenico cod. 5 ad initium

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. P. A. M. Leone, ed., Joannis Tzetzae Historiae (Neapoli, 1968) 15 v. 331
  2. Gallagher (1979)
  3. D. Zakythinos, Le chrysobulle d'Alexis III Comnène empereur de Trébizonde en faveur des Vénitiens (Lutetiae, 1932)
  4. Trahoulias ed. (1997) pp. 31-35

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones versionis γ
  • Ursula von Lauenstein, ed., Der griechische Alexanderroman: Rezension Γ: Buch I. Meisenheim am Glan, 1962
  • Helmut Engelmann, ed., Der griechische Alexanderroman: Rezension Γ: Buch II. Meisenheim am Glan, 1963
  • Franz Parthe, ed., Der griechische Alexanderroman: Rezension Γ: Buch III. Meisenheim am Glan, 1969
  • Nicolette S. Trahoulias, ed., The Greek Alexander Romance. Venice Hellenic Institute codex Gr. 5. Athenis: Exandas, 1997. [Editio facsimile libri manuscripti]
De textu
  • Adolf Ausfeld; Wilhelm Kroll, ed. Der griechische Alexanderroman. Lipsiae: Teubner, 1907Textus
  • George Cary; D. J. A. Ross, ed., The medieval Alexander. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1956
  • Richard Stoneman, Alexander the Great: a life in legend. New Haven: Yale University Press, 2008. ISBN 978-0-300-11203-0
  • J. Zacher, Pseudocallisthenes. Halae Saxonum, 1867
De manuscripto et imaginibus
  • Liam Gallagher, "The Alexander Romance in the Hellenic Institute at Venice. Some notes on the initial miniature" in Thesaurismata vol. 16 (1979) pp. 170-205
  • Nicolette S. Trahoulias, The Venice Alexander Romance, Hellenic Institute codex Gr. 5: a study of Alexander the Great as an imperial paradigm in Byzantine art and literature [Dissertatio universitatis Harvardianae, 1997]
  • A. Xyngopoulos, Les miniatures du Roman d'Alexandre le Grand dans le codex de l'Institut Hellénique de Venise. Athenis, 1966

Nexus interni


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.