Allegoriae sensuum coniunctorum (Bruegel)

E Vicipaedia
"Auditus, tactus, gustus"
"Visus et odoratus"

Auditus, tactus, gustus atque Visus et odoratus sunt tabulae allegoricae quae opera sensuum humanorum coniunctim describunt. Ab Ioanne Breugelio seniore annis 1617 et 1618 pictae sunt, adiuvante Petro Paulo Rubens, sicut appendices picturarum quinque de sensibus quas separatim eisdem fere annis confecit. Tabulae hodie Matriti in Museo Prado ostentantur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Catalogus Musei Prado

Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!