Viriathus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Mors Viriathi, depicta a José de Madrazo (anno 1814)

Viriathus vel Viriatus (in fontibus Graecis etiam Οὐρίατθος; circa 180-139 a.C.n.) fuit dux Lusitanorum, qui per circiter decem annos Romanis obstitit quin Lusitaniam, id est occidentales Iberiae regiones inter flumina Tagum et Durium positas, pacare possent, donec fraude familiarium suorum necaretur, quos donis pollicitationibusque corruperat consul Romanus Servilius Caepio[1]. Quam caedem ut indignam ignominiosamque plerique auctores Latini postea infamaverunt[2]. Hodie a nationibus Hispanica et Lusitanica tamquam heros tragicus et conditor celebratur atque plures statuae erectae in eius honorem in paeninsula inveniuntur.

Quid in Hispania ante Viriathum acciderit[recensere | fontem recensere]

Africa capta, Romani imperium propagaverunt ad Hispaniam, quae in duas provincias divisa est: Hispania Citerior et Ulterior (197 a.C.n.). Quamquam civitates utriusque provinciae patienter imperium Romanorum perferebant, tamen finitimae gentes legiones Romanas hostiliter lacessebant. Non solum non summittebantur, sed etiam pacatas regiones ad seditinem hortabantur. quapropter in Hispania magnis copiis opus erat ad impetum eorum sustinendum.

De rebus a Viriatho gestis[recensere | fontem recensere]

Humili genere natus erat, ut apparet ex eo quod apud abbreviatorem Titi Livii (Ab Urbe condita, periocha 52) legimus : Viriathus in Hispania, primum ex pastore venator, ex venatore latro, mox iusti quoque exercitus dux factus, totam Lusitaniam occupavit. Unus e paucis fuit qui perfidiam praetoris Sulpicii Galbae effugere potuerunt : is enim postquam in fidem suam Lusitanos milites acceperat eos omnes trucidari iussit (150 a.C.n.). Mox ob ingenium virtutemque dux popularium factus praetores Gaium Plautium et Gaium Vetilium[3] vicit. Quocirca Romani postea consules contra eum miserunt qui tamen rem non multo felicius gerebant. Viriathus ceteras gentes Hispanicas quoque ad rebellionem incitabat : ita belli Numantini instigator fuisse traditus est[4], cui Romani non ante annum 133 a.C.n. finem facere potuerunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ita Appianus et paene omnes ceteri auctores. Eutropius solus alteram traditionem rettulit quae Caepionem insontem faciebat.
  2. Valerius Maximus IX,6,4 etc.
  3. Qui etiam necatus est secundum traditionem ab Appiano relatam (Iberica 266).
  4. Appianus, Iberica, 279-280 et 322.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Leonardus A. Curchin, Roman Spain : conquest and assimilation , Londini : Routledge, 1991. [2] Recensio critica
  • Henricus Gozalbes Cravioto, Viriato y el ataque a la ciudad de Segobriga (2007)
  • H. G. Gundel, 'Probleme der römischen Kampfführung gegen Viriatus', in Legio VII Gemina, 1970 : 109-130
  • Maximilianus Hoffmann, De Viriathi Nvmantinorvmqve bello, dissertatio inauguralis historica..., Gryphiswaldiae, 1865 Hic legere potes
  • Mauritius Pastor Muñoz, Viriato : el héroe hispano que luchó por la libertad de su pueblo, Matriti, 2004.
    • 'La figura de Viriato y su importancia en la sociedad lusitana' in Sociedad y cultura en Lusitania, 2000 : 35-52. [3]
    • 'Viriato y las ciudades de la Bética', Espacio, tiempo y forma : revista de la Facultad de Geografía e Historia. Serie 2, Historia antigua 2011 (24) : 405-436 [4]
    • Viriato en èl ambito Tuccitano
  • Zeev Rubinsohn, 'The Viriatic war and its Roman repercussions', Rivista di Storia dell'Antichità 1981 (11) : 161-204.
  • Ludovicus Silva, Viriathus: and the Lusitanian Resistance to Rome 155-139 BC, Pen and Sword, 2013 [5]
  • Helmut Simon, Roms Kriege in Spanien, 154-133 v. Chr., Francofurti, Klostermann, 1962.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Viriathum spectant.