Virgo immaculata

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae

Ἁγνὴ Παρθένε (scilicet 'Casta virgo' vel 'Virgo immaculata') est hymnus Graecus non liturgicus a Sancto Nectario Aegineo compositus, qui in Theotocario, libro hymnorum in laudem Mariae, editus est.

In ritu orthodoxo interdum ut initium Vesperae canitur aut post finem liturgiae divinae dum adoratur crux sancta et dictum anti-doron tribuitur.

Textus Graecus originalis et notae musicae[recensere | fontem recensere]

Textus quattuor in partes dividitur (strophae S = 1, 2, 3, 4), quae iterum tres in subdivisiones (modulationes (Anglice: tunes) T = A, B, C) dispertiuntur et bis repetuntur (iteratio I = α, β). Omnes 24 invocationes matris dei sequitur chorus R (repetendus chorus).

Hymnus virginis immaculatae

Αγνή Παρθένε

S T I  Textus Graecus originalis
1 A α  Αγνή Παρθένε Δέσποινα,
Άχραντε Θεοτόκε,
R Χαίρε Νύμφη Ανύμφευτε.
1 A β  Παρθένε Μήτηρ Άνασσα,
Πανένδροσε τε πόκε.  R
1 B α  Υψηλοτέρα Ουρανών,
ακτίνων λαμπροτέρα,  R
1 B β  Χαρά παρθενικών χορών,
αγγέλων υπερτέρα,  R
1 C α  Εκλαμπροτέρα ουρανών
φωτός καθαροτέρα,  R
1 C β  Των Ουρανίων στρατιών
πασών αγιωτέρα.  R
2 A α  Μαρία Αειπάρθενε
κόσμου παντός Κυρία,  R
2 A β  Άχραντε Νύμφη Πάναγνε,
Δέσποινα Παναγία,  R
2 B α  Μαρία Νύμφη Άνασσα,
χαράς ημών αιτία.  R
2 B β  Κορή σεμνή Βασίλισσα,
Μήτηρ υπεραγία,  R
2 C α  Τιμιωτέρα Χερουβείμ,
υπερενδοξοτέρα  R
2 C β  Των ασωμάτων Σεραφείμ,
των Θρόνων υπερτέρα.  R
3 A α  Χαίρε το άσμα Χερουβείμ,
χαίρε ύμνος Αγγέλων,  R
3 A β  Χαίρε ωδή των Σεραφείμ,
Χαρά των Αρχαγγέλων,  R
3 B α  Χαίρε ειρήνη και χαρά,
λιμήν της σωτηρίας,  R
3 B β  Παστάς του Λόγου ιερά,
άνθος της αφθαρσίας,  R
3 C α  Χαίρε Παράδεισε τρυφής,
ζωής τε αιωνίας,  R
3 C β  Χαίρε το ξύλον της ζωής,
πηγή αθανασίας.  R
4 A α  Σε ικετεύω Δέσποινα,
Σε, νυν, επικαλούμαι,  R
4 A β  Σε δυσωπώ Παντάνασσα,
Σην χάριν εξαιτούμαι.  R
4 B α  Κορή σεμνή και άσπιλε,
Δέσποινα Παναγία,  R
4 B β  Θερμώς επικαλούμαι Σε,
Ναέ ηγιασμένε,  R
4 C α  Αντιλαβού μου, ρύσαι με
από του πολεμίου,  R
4 C β  Και κληρονόμον δείξον με
ζωής της αιωνίου.  R

Textus Graecus originalis, conversio Latina ad verbum, interpretatio Latina metrica rimansque[recensere | fontem recensere]

Haec conversio ad verbum etiam verbis latinitatis ecclesiasticae Graecaeque Perseaeque Hebraicaeque utitur. Verba latinitatis ecclesiasticae sunt "salvatio" et "caeli" (pluralis verbi "caelum"); verba Graeca ecclesiastica sunt "hymnus", "ode", "angeli", "archangeli", "throni"; "paradisus" est verbum originis Perseae, et cherubim et seraphim sunt verba Hebraica.

Textus Graecus originalis [1]
Sanctus Nectarius 1905

1.
Αγνή Παρθένε Δέσποινα,
Άχραντε Θεοτόκε, R
Παρθένε Μήτηρ Άνασσα,
Πανένδροσέ τε πόκε. R

Υψηλοτέρα Ουρανών,
ακτίνων λαμπροτέρα, R
Χαρά παρθενικών χορών,
αγγέλων υπερτέρα, R

Εκλαμπροτέρα ουρανών,
φωτός καθαροτέρα, R
Των Ουρανίων στρατιών
πασών αγιωτέρα, R

2.
Μαρία Αειπάρθενε
κόσμου παντός Κυρία, R
Άχραντε Νύμφη Πάναγνε,
Δέσποινα Παναγία, R

Μαρία Νύμφη Άνασσα,
χαράς ημών αιτία, R
Κορή σεμνή Βασίλισσα,
Μήτηρ υπεραγία, R

Τιμιωτέρα Χερουβείμ,
υπερενδοξοτέρα R
Των ασωμάτων Σεραφείμ,
των Θρόνων υπερτέρα, R

3.
Χαίρε το άσμα Χερουβείμ,
χαίρε ύμνος Αγγέλων, R
Χαίρε ωδή των Σεραφείμ,
Χαρά των Αρχαγγέλων, R

Χαίρε ειρήνη και χαρά,
λιμήν της σωτηρίας, R
Παστάς του Λόγου ιερά,
άνθος της αφθαρσίας, R

Χαίρε Παράδεισε τρυφής
ζωής τε αιωνίας, R
Χαίρε το ξύλον της ζωής,
πηγή αθανασίας, R

4.
Σε ικετεύω Δέσποινα,
Σε, νυν, επικαλούμαι, R
Σε δυσωπώ Παντάνασσα,
Σην χάριν εξαιτούμαι, R

Κορή σεμνή και άσπιλε,
Δέσποινα Παναγία, R
Θερμώς επικαλούμαι Σε,
Ναέ ηγιασμένε, R

Αντιλαβού μου, ρύσαι με,
από του πολεμίου, R
Και κληρονόμον δείξον με
ζωής της αιωνίου. R

R (Responsio chori):
Χαίρε Νύμφη Ανύμφευτε.

Conversio ad verbum
(Martinus Bachmaier 2016)

1.
Casta virgo, domina,
immaculata Dei genetrix!
Virgo, mater, regnatrix,
omninoque roscidum vellus.

Sublimior caelis,
radiis lucidior,
Gaudium virginalium chororum,
angelis superior,

Illustrior caelis,
luce mundior,
caelestibus exercitibus
omnibus sanctior.

2.
Maria semper virgo,
mundi totius domina!
Immaculata sponsa omnino casta,
domina omnino sancta,

Maria, sponsa, regnatrix,
gaudii nostri causa!
Puella venerabilis, regina,
mater nimis sancta,

Honoratior cherubim.
Magis laudatior
incorporalibus seraphim.
Thronis superior.

3.
Gaude, carmen cherubim!
Gaude, hymnus angelorum!
Gaude, ode seraphim,
gaudium archangelorum!

Gaude, pax et gaudium,
portus salvationis!
Conclave Verbo sacrum,
flos incorruptionis,

Gaude, paradise voluptatis
vitaeque aeternae!
Gaude, lignum vitae,
fons immortalitatis!

4.
Te imploro domina,
te nunc invoco.
Te mitigo, omnino regnans,
tuam gratiam exoro.

Puella venerabilis et immaculata,
domina omnino sancta!
Vehementer invoco te,
templum sacratum!

Adiuta me, vindica me
ab hoste!
Et heredem dic me
vitae aeternae!

R (Responsio chori):
Gaude, nupta (sponsa) innupta!

Conversio metrica rimansque [2]
Martinus Bachmaier 2016

1.
Deique casta genetrix,
virgoque numquam tacta! R
Rorumque vellus paene nix,
regina mater facta! R

Sublimior quam sidera,
praeclare sol piorum. R
Tu virginum laetitia,
cacumen angelorum. R

Caelorum caelis amplior,
o fulgor mundae lucis. R
Caelorum cuncto sanctior
exercitu. Quem ducis. R

2.
O semper virgo rosea
ab omni labe pura! R
Totius mundi domina,
Maria regnatura. R

Colenda sponsa candida,
o qualis imperatrix! R
Quae gignis pulchra gaudia,
quam sancta tu creatrix! R

Es altiorque cherubim
thronisque maior rectis. R
Es digniorque seraphim
honoribus delectis. R

3.
Laetare, cantus cherubim,
laus angelis augenda! R
Laetare, carmen seraphim,
archangelis canenda! R

Laetare, pax et gaudium!
Tu portus es salutis. R
Conclave Verbo traditum,
perennis flos virtutis. R

O horte, quae deliciae!
Qui iugiter vivendi. R
O lignum vitae nitidae,
mortemque fons vincendi. R

4.
Regina, ter quae salveas,
te corde nunc imploro! R
Demitte, quaeso, palpebras,
nam gratias exoro! R

O mater augustissima,
me supplicem tuere! R
Sentique iam suspiria,
sacrata virgo vere! R

Me duc sinuque recipe,
et hostis arce sicas! R
Me sic heredem denique
aeternae vitae dicas! R

R (Responsio chori):
Gaude, innuba nupta (canta "nu-up-ta")!
vel secundum syllabas textus:
Sponsa vidua, gaudeas!

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]