Vinum Tokaiense

E Vicipaedia
Apotheca vinaria in oppido Malá Tŕňa Slovaciae

Vinum Tokaiense,[1] agnomine Latino vinum regum, rex vinorum, e vineis illorum collium provenit qui ad septentrionem urbiculae Tokaei, praesertim in Hungaria, partim in Slovacia eminent. Talia vina ab anno 1757 appellatione Tokay (recentius insuper Hungarice Tokaji, Slovacice Tokajský) recognita sunt.

Tokaeum anno 1595 a Georgio Hoefnagel depicta. Vineae montis Tokaiensis super urbem eminent (Georgius Braun, Franciscus Hogenberg et al., Civitates orbis terrarum. Amstelodami, 1572–1617)

Saeculo XVI exeunte urbs Tokaiensis vineis circumdata est (vide imaginem nostram). Illo aevo vinum Tokaiense iam celebrabatur: Casparus Laudismannus "Hungaricum vinum" rettulit "excellens et pretiosum, quod crescit in Hungaria, in ditione quae vulgariter Tuckei appellatur".[2] Qualitates quattuor vinorum Tokaiensium saeculo XVIII recognitae sunt sub appellationibus Latinis, videlicet Essentia (hodie Hungarice Eszencia), Vinum passum primae notae (Aszú), Vinum passum secundae notae (Máslás aszú), Ordinarium (olim Hungarice Ordinárium, recenter Szamorodni).[3]

"Ad vina dulcia nativa", ait Christophorus Mayr, pertinet "potissimum vinum Tokayense in comitatu Zempliniensi ad oppidum Tokay proveniens. Praeterea septem alia numerantur oppida in locis submontanis, quorum vina generositate Tokayensi non cedunt."[4] Enumerationes horum oppidorum inter se differunt. Ioannes Fridericus Zückert octo oppida rettulerat sub nominibus vulgaribus, videlicet Mad, Tolczna, Benye, Talga, Schadau, Kerestur, Tarzal, Sermsch.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen pluribus orthographiis repertum. "Tokaiense": Dombi (1758). "Tokajense": Plenck (1784) p. 397. "Tokayense": Christophorus Mayr, Dispensatorium universale. 1798 (p. 213 apud Google Books). "Toccaviense": Behr (1748); "vina Toccaviensia s. Tibiscensia": Zückert (1769)
  2. Laudismannus (1618)
  3. Dombi (1758) pp. 13–15
  4. Mayr (1798)
  5. Zückert (1769)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Samuel Dombi, Dissertatio ... de vino Tokaiensi (Traiecti ad Rhenum, 1758): titulus
Fontes antiquiores
Eruditio
  • Hugh Johnson, Jancis Robinson, The World Atlas of Wine (7a ed. Londinii, 2013) pp. 258-259
  • Alkonyi Laszló, Tokaj - The Wine of Freedom. Budapestini, 2000
  • Miles Lambert-Gócs, Tokaji Wine: Fame, Fate, Tradition. Board and Bench Publishing, 2010. ISBN 978-1934259498
  • Jancis Robinson, The Oxford Companion to Wine (Oxonii: Oxford University Press, 1994) pp. 972–74

Nexus externi[recensere | fontem recensere]