Vinum Phoenicium

E Vicipaedia
Amphorae Phoeniciae

Vinum Phoenicium in Phoenicia factum est aetate antiqua; saeculo IV a.C.n. a Graecis laudatum est, saeculo I p.C.n. a Romanis. Archestratus in Hedypathia sic vinorum meliorum comparationem evolvit:

Pocula cum Servatoris Iovis hauseris ipse, εἶθ´ ὁπόταν πλήρωμα Διὸς σωτῆρος ἕλησθε,
excellens bibito, canum, vetus, et generosum ἤδη χρὴ γεραόν, πολιὸν σφόδρα κρᾶτα φοροῦντα
vinum, cuique comam niveus flos contegit udam, οἶνον, ὑγρὰν χαίταν λευκῷ πεπυκασμένον ἄνθει
in Lesbo natum, qua salsis cingitur undis. πίνειν, ἐκ Λέσβου περικύμονος ἐκγεγαῶτα.
Byblia vina probo Phoenice quae sacra gignit: τόν τ´ ἀπὸ Φοινίκης ἱερᾶς τὸν Βύβλιον[1] αἰνῶ·
Lesbia non tamen his conferri censeo iustum: οὐ μέντοι κείνῳ γε παρεξισῶ αὐτόν. ἐὰν γὰρ
nam nihil assuetus subito si Byblia gustes ἐξαίφνης αὐτοῦ γεύσῃ μὴ πρόσθεν ἐθισθείς,
illis Lesbia tu minus esse putabis odora, εὐώδης μέν σοι δόξει τοῦ Λεσβίου εἶναι
tempore praelongo nimium fragrantia quod sint: μᾶλλον· ἔχει γὰρ τοῦτο χρόνου διὰ μῆκος ἄπλατον·
inferiora tamen gustu sunt; Lesbia namque πινόμενος δ´ ἥσσων πολλῷ. κεῖνος δὲ δοκήσει
quam vino, ambrosiae sane propiora videntur ...[2] οὐκ οἴνῳ σοι ἔχειν ὅμοιον γέρας, ἀμβροσίᾳ δέ ...[3]

Quinque species recognitae sunt, scilicet:

An Chalybonium inter vina Phoenicia recognoscendum est, non constat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Editores plures Βύβλινον seu Βίβλινον; Dalechampius taliter "Byblina"
  2. Versio Dalechampii
  3. Archestratus, Hedypathia fr. 59 Olson et Sens apud Athenaei Deipnosophistas 29a

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes!