Vindicta Salvatoris

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vindicta Salvatoris est liber ut qui diceret apocryphus de Tito Hierosolymorum expugnatore Tiberioque imperatore ad religionem Christianam conversis. Recensiones Latinae duae servantur.

Recensione breviori, a Constantino de Tischendorf inter Evangelia apocrypha divulgata,[1] narratur tempore imperatoris Tiberii Titum, regulum "in regione Equitania in civitate Libiae quae dicitur Burdigalla" (aliter "Burgidalla"), morbo affectum, a Nathano legato Iudaeo de vita et morte Iesu certiorem factum, religione Christiana accepta, per fidem suam curatum esse; mox cum Vespasiano in Iudaeos bellum gessisse Hierosolymaque delevisse ut passionem Iesu vindicaret; ibi sudarium Veronicae, imagine Iesu impressi, invenisse. Tiberium imperatorem Velosianum ministrum in Iudaeam emisisse ut de supplicio Iesu inquireret. De qua re Iosepho Arimathiensi testimonia proferente, Pontium Pilatum carcere damnatum esse. Tiberium ipsum, sudario Romam remisso, morbis curatum esse religionemque Christianam accepisse.

Recensione longiori, recenter e manuscripto saeculi IX divulgata,[2] Titum subregulum Tiberii "in regno Aquitannico in civitate quae dicitur Burdigalla" ponit. Ad finem narratur Pontium Pilatum, carcere obscuro Viennae in Gallia inclusum, ciborum aqua sive igne paratorum privatum, post multos dies cultellum postulavisse ut cutem mali detraheret; quo concesso se cultelli ope mortem intulisse.[3]

Textus Latine in Gallia meridiana circa annum 700 compositum esse censetur. In eisdem manuscriptis, quae Evangelium Nicodemi continent, transmitti solet. Versio Anglosaxonica recensionesque Francogallicae antiquae exstant. Ex hoc textu fontibusque aliis carmina epica linguis Francogallica antiqua et Anglica media composita sunt, titulis La Destruction de Jérusalem et The Siege of Jerusalem.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tischendorf (1876)
  2. Cross (1996); cf. Kölbing et Day (1932) pp. 83-85
  3. Kölbing et Day (1932) pp. xvi-xvii

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • B. H. Cowper, The Apocryphal Gospels and Other Documents Relating to the History of Christ. 5a ed. (Londinii, 1881) pp. 432-447 (versio Anglica)
  • J. E. Cross et al., edd., Two Old English Apocrypha and Their Manuscript Source. The Gospel of Nichodemus and The Avenging of The Saviour (Cantabrigiae, 1996) pp. 248-292 (Paginae selectae apud Google Books) (recensio longior Latina, recensio Anglica antiqua)
  • A. E. Ford, ed., La Vengeance de Nostre-Seigneur. 2 voll. Toronti: Pontifical Institute of Mediaeval Studies, 1984; Tornaci: Brepols, 1993 (recensiones Francogallicae antiquae)
  • Charles Wycliffe Goodwin, ed., The Anglo-Saxon Legends of St. Andrew and St. Veronica (Cantabrigiae: Deighton, 1851) pp. 26-47 Textus apud Internet Archive (recensio Anglica antiqua cum versione Anglica)
  • Remi Gounelle, "Les origines littéraires de la légende de Véronique et de la Sainte Face: la Cura sanitatis Tiberii et la Vindicta Saluatoris" in A. Monaci Castagno, ed., Sacre impronte e oggetti « non fatti da mano d’uomo » nelle religioni (Taurinis: Edizioni dell’Orso, 2011) pp. 231-251
  • "La Destruction de Jerusalem" in Arturo Graf, Roma nelle memoria e nelle immaginazioni del medio evo. 2 voll. (Taurinis: Loescher, 1882-1883) vol. 1 pp. 429-460 (carmen epicum lingua Francogallica antiqua scriptum)
  • Loyal A. T. Gryting, ed., The Oldest Version of the Twelfth-Century Poem "La Venjance Nostre Seigneur" Ann Arbor: University of Michigan Press, 1952 (Contribution in Modern Philology, 19) (poëma Francogallicum antiquum)
  • Loyal A. T. Gryting, "The Venjance Nostre Seigneur as a mediaeval composite" in Modern Language Journal vol. 38 (1954) pp. 15-17
  • Z. Izydorczyk, ed., The Medieval Gospel of Nicodemus : texts, intertexts, and contexts in Western Europe (Toronti, 1997) p. 60
  • M. R. James, The Apocryphal New Testament (Oxonii: Clarendon Press, 1924) pp. 159-160 (epitome Anglica)
  • E. Kölbing, Mabel Day, edd., The Siege of Jerusalem. Londinii: Early English Text Society, 1932 (carmen epicum lingua Anglica media scriptum; initium longioris recensionis Latinae)
  • Constantinus de Tischendorf, Evangelia apocrypha. 2a ed. (Lipsiae: H. Mendelssohn, 1876) pp. 470-486 (recensio brevior Latina)
  • A. Walker, Apocryphal Gospels, Acts and Revelations (Edinburgi, 1870. Ante-Nicene Christian Library, 16) pp. 245-255 alibi (versio Anglica)
  • A. Westcott, The Gospel of Nicodemus and Kindred Documents (Londinii, 1915) pp. 146-159 (versio Anglica)

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]