Jump to content

Vincentius Buneus

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Vincentius Buneus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1559;
Obitus: 12 Novembris 1612;

Vincentius Buneus (natus Lafotae anno 1559; mortuus Neapoli die 12 Novembris 1612) fuit nauta Ragusinus, religionis Christianae missionarius, consiliarius (a consiliis) regum Hispaniae Philippi II et III; usque ad Mexicum profectus est in navigationibus, et, ut praetenditur, longe ultra. Buneum in insula nativa sepultum inscriptio sic commemorat:

D. O. M. Vincentio Buneo Petri f. Christi equiti dignitatem virtute supergresso, sub duobus Hispaniarum regibus Philippis secundo et tertio arduam utriusque orbis navigationem amplexo et gloriam nominis comparandi cupido, atque ideo in India fidei propagandae, in Belgio religionis tuendae diu occupato, dum egregiam in utroque officio navat regibus suis operam, regio nutu Neapolim revocato et a consiliis pro regis deputato, post multos exantlatos labores ad aliam vitam vocato, ex vi testamenti huc in patriam deportato et hic iacenti ac tubae sonitum expectanti revocando ad vitam, consanguinei unanimes hoc monumentum posuerunt. Vixit annos LIII. Obiit prid. Id. Novembris anno salutis MDCXII.
– Luetic, "Vice Bune"; Appendini, Notizie (vide infra)

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • F. M. Appendini, Notizie istorico-critiche sulle antichità, storia e letteratura dei Ragusei (Ragusae 1803) vol. 2 pp. 201-203
  • V. Foretić, "Vice Bune (1559-1612)". Pomorska enciklopedija, knjiga I (Zagreb 1972) p. 651
  • J. Luetić, "Vice Bune, pomorac i diplomat" in Anali Povijesnog Instituta vol. 1 (Dubrovnik 1952) pp. 255-267
  • S. Stanojević, "Vice Bune". Narodna enciklopedija srpsko-hrvatsko-slovenačka, knjiga I (Zagreb 1925) p. 335
  • J. Tadić, Španija i Dubrovnik u XVI veku (Beograd 1932) pp. 134-136.