Vincentius van Gogh

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
(Redirectum de Vincens van Gogh)
Wikidata Vincentius van Gogh
Res apud Vicidata repertae:
Vincentius van Gogh: imago
Vincentius van Gogh: imago
Vincentius van Gogh: subscriptio
Vincentius van Gogh: subscriptio
Nativitas: 30 Martii 1853; Zundert
Obitus: 29 Iulii 1890; Auvers-sur-Oise
Patria: Regnum Nederlandense
Nomen nativum: Vincent Willem Van Gogh

Familia

Genitores: Theodorus van Gogh; Anna Carbentus van Gogh
Coniunx: no value

Memoria

Sepultura: Auvers-Sur-Oise Communal Cemetery

Vincentius van Gogh, vulgo plene Vincent Willem van Gogh (30 Martii 185329 Iulii 1890) fuit Nederlandicus generis postimpressionistici pictor. Opera eius numquam inter vitam delecta sunt, sed post mortem inclaruit. Hodie inter maximos artifices numeratur.

De vita[recensere | fontem recensere]

Imago Vincentii De Gogh a se ipso picta.

Natus est Vincentius van Gogh die 30 Martii anno 1853 apud vicum Zundert, in Nederlandia, pastoris Protestantis filius. Inde a puero indolem prae se tulit morosiorem atque animum fortem; unde artifex exstitit singulari praeditus inventionis vi, sed perturbatae mentis. Adolescens operam navavit in pinacopolio?. Postea, fervore religioso correptus, se theologiae studio dedit; mox divini verbi minister receptus, animarum curam inter carbonum fossores in pago Petit Wasmes(en), in Belgica exercuit. Vincentius cum fossoribus cui curavit convixit atque pauperiem fossorum participavit, sed ecclesica capita Vincentii ineptiam religiosam dignationem pervertere putavit. Vulgares homines et scaenae Vincentium movere coeperunt, et hic imagines illorum pinxit. Tandem frater Theodorus Vincentium pingere studere introduxit.

Vincentius anno 1880 apud Scholam Artis Regalem (Koninklijke Academie van Beeldende Kunsten) studuit, ubi anatomiam et formam et perspectum didicit. Vincentio ad Etten moto, cum parentibus vivebat. Cum Kee, consobrina vidua, coniungere rogavit, sed negatus est. Anno 1882 cum Anton Mauve studuit, sed seposuerunt cum Anton Vincentium cum concubina Sien convivere invenisset. Vincentius cum Sien unum annum mansit.

Emergens artifex[recensere | fontem recensere]

De Aardappeleters (1885) apud Van Gogh Museum.

Vere anno 1885 primum magnum opus, De Aardappeleters ("Patataphagi") pinxit. Aestate haec pictura Hagae exhibita est. Annos duos multas naturas mortuas pinxit, sed nemo picturas emere volavit. Theodor Vincentium non vivatis coloribus, sed hebetibus coloribus pingere dixit. Museos visitavit et colores quos Petrus Paulus Rubens et alii clarissimi artifices usi sunt studuit.

Lutetia[recensere | fontem recensere]

Anno demum 1886, Lutetiam Parisiorum petivit, ut ibi fratris Theodori contubernio frueretur, qui picturarum mercaturam haud parvo sucessu exercebat.

Lutetiae Vincentius ukiyo-e, ligneas picturas Iaponicas, conlegit et ille has simulare amavit.

Henricum de Toulouse-Lautrec, qui de Vincentio picturam pinxit, et alios discipulos invenit. Anno 1887, Vincentius et Theodorus in Paulum Gauguin inciderunt. Vincentius, Henricus de Toulouse-Lautrec, et alii ostentationem suorum operum in taberna composuerunt, et Vincentius picturas cum Paulo Gauguin summutavit.

Februario anno 1888 emeritus vitae Luteticae demisit. Binos annos dum aderat, praeterquam ducentae picturae pinxit.

Inventus artificiosus[recensere | fontem recensere]

Slaapkamer te Arles ("Cubiculum Arelati") (1888).

Inde anno 1888 in Provinciam Gallicam sive Galloliguriam profectus, sedem Arelati fixit. Arelate barbarus locus esse putavit scribens "mihi omnes esse animalia ex alio mundo videtur."[1] Arelate autem Vincentium excitavit; imprimis claram lucem amavit. Picturae eius dehinc flavis et lividis et roseis compositae sunt.

Suasit Arelati comitare Paulum Gauguin, et illo pictore, quem Lutetiae inter pictorum conciliabula cognoverat. Quo tempore Vincentius suas tabulas coloribus mire saturatis induere coepit, imprimis flavo, viridi, caeruleo. At spatio bimestri vix confecto, exortae sunt rixae truculentae inter Vincentium et Paulum Gauguin. Tandem factum est die quodam ut concitato iurgio, Vincentius Paulo novacula minitaretur, nocteque insequenti sibi ipse furens excideret aurem. Detinetur Vincentius dies paucos in manicomio Arelatensi; mox ad Sancti Remici vicum commigrat, haud longe inde semotum, ubi annum totum in valetudinarium psychiatricum permansit. Quo tempore etsi haud raros patiebatur insaniae insultus, tamen tabulas pingere sedulo perrexit.

Auvers-sur-Oise[recensere | fontem recensere]

Postea menses tres in vico Auvers-sur-Oise degit, prope Parisios, curae Pauli Gachet medici commissus, viri animo in Vincentium amicissmo, cuius extant imagines nonnullae ab ipso artifice pictae. Eodem in vico die 27 Iulii, anno 1890, recrudescente melancholica insania, Vincentius ictum sclopeto sibi misit, dieque tertio (29 Iulii) in complexu fratris efflavit animum, annos natus vix 37.

Epistulas plus 700 ad Theodorum fratrem conscripsit, nempe momentum pretiosissimum, unde mira vitae mentisque artificis notitia hauriri potest. Tabulas pinxit ad 900, delineationes circiter 1100 confecit. Artifex prodromus et quasi antesignanus, Vincent van Gogh incredibilem exercuit vim in saeculi vicensimi picturam artesque, omnes ad visum pulchrumque nunc spectantes.

Opera[recensere | fontem recensere]

Nox stellans.
Pauli Gachet medici imago.

Quaedam picturae fama notissimae:

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hughes, Robert. Nothing If Not Critical. London: The Harvill Press, 1990. ISBN 0-14-016524-X

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Opera generalia
Opera de historia artis
  • Boime, Albert. 1989. Vincent van Gogh: Die Sternennacht: Die Geschichte des Stoffes und der Stoff der Geschichte. Frankfurt/Main: Fischer. ISBN 3-596-23953-2. ISBN 3-634-23015-0 (CD-ROM 1995).
  • Cachin, Françoise, et Bogomila Welsh-Ovcharov. 1988. Van Gogh à Paris. Ex. cat. Lutetiae: Musée d'Orsay. RMN, Paris. ISBN 2-7118-2159-5.
  • Dorn, Roland. 1990. Décoration: Vincent van Goghs Werkreihe für das Gelbe Haus in Arles, Olms Verlag, Hildesheim, Zürich & New York. ISBN 3-487-09098-8.
  • Dorn, Roland, Fred Leeman, et al. 1990. Vincent van Gogh and Early Modern Art, 1890–1914. Ex. cat. Essen & Amsterdam. ISBN 3-923641-33-8. ISBN 3-923641-31-1. ISBN 90-6630-247-X.
  • Dorn, Roland, George S. Keyes, et al. 2000. Van Gogh Face to Face: The Portraits. Ex. cat. Detroit, Boston, Philadelphia: Thames & Hudson. London & New York. ISBN 0-89558-153-1
  • Druick, Douglas, Pieter Kort Zegers, et al. 2001. Van Gogh and Gauguin: The Studio of the South. Ex. cat. Chicago & Amsterdam. Thames & Hudson, London & New York. ISBN 0-500-51054-7.
  • Geskó, Judit, ed. 2006. Van Gogh in Budapest. Ex. cat. Vince Books, Budapest. ISBN 978-963-7063-34-3 (Anglice). ISBN 963-7063-33-1 (Hungarice).
  • Ives, Colta, Susan Alyson Stein, et al. 205. Vincent van Gogh: The Drawings. Ex. cat. Novi Eboraci: Yale University Press; New Haven & London. ISBN 0-300-10720-X.
  • Kōdera, Tsukasa. 1990. Vincent van Gogh: Christianity versus Nature. John Benjamins, Amsterdam & Philadelphia. ISBN 90-272-5333-1.
  • Pickvance, Ronald. 1974. English Influences on Vincent van Gogh. Ex. cat. Londini: Arts Council.
  • Pickvance, Ronald. 1984. Van Gogh in Arles. Ex. cat. Metropolitan Museum of Art, New York). Novi Eboraci: Abrams. ISBN 0-87099-375-5.
  • Pickvance, Ronald. 1986. Van Gogh In Saint-Rémy and Auvers. Ex. cat. Metropolitan Museum of Art, Novi Eboraci). Novi Eboraci: Abrams. ISBN 0-87099-477-8.
  • Orton, Fred, et Griselda Pollock. 1996. "Rooted in the Earth: A Van Gogh Primer." In Avant-Gardes and Partisans Reviewed. Londini: Redwood Books. ISBN 0-7190-4398-0.
  • Schaefer, Iris, Caroline von Saint-George, et Katja Lewerentz. 2008. Painting Light: The hidden techniques of the Impressionists. Ex. cat. Cologne & Florence. Skira, Milan. ISBN 88-6130-609-8.
  • Van der Wolk, Johannes. 1986. De schetsboeken van Vincent van Gogh. Amstelodami: Meulenhoff/Landshoff. ISBN 90-290-8154-6. Anglice: The Seven Sketchbooks of Vincent van Gogh: a facsimile edition, Harry Abrams Inc, New York, 1987.
  • Van Heugten, Sjraar. 1995. "Radiographic images of Vincent van Gogh's paintings in the collection of the Van Gogh Museum," Van Gogh Museum Journal 63–85. ISBN 90-400-9796-8.
  • Van Heugten, Sjraar. 1996. Vincent van Gogh: Drawings, vol. 1, V+K Publishing / Inmerc, Bussum. ISBN 90-6611-501-7.
  • Van Uitert, Evert, & al. 1987. Van Gogh in Brabant: Paintings and drawings from Etten and Nuenen. Exhibition catalog. 's-Hertogenbosch. Waanders, Zwolle. ISBN 90-6630-104-X.
De fortuna