Vilma Espin Guillois

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vilma Espin Guillois (7 Aprilis 193018 Iunii 2007) fuit politica una eorum qui res novas moliti sunt in insula Cuba anno 1958. Fuit mulier Radulphi Castro, Fidelis fratris.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Vilma Espin Guillois nata est Havanae die 7 Aprilis 1930. Pater fuit iuris consultus pro societate Bacardi; mater autem, origine Francica, fuit cognata philosophi Pauli Lafargue (qui et ille Havanae natus est). Circa annum 1952, Vilma frequentabat Institutum Technologiae Massachusettense. Usque ad mortem, fuit praeses Foederationis Mulierum Cubanarum (Hispanice: Federación de Mujeres Cubanas), quam ipsa instituit anno 1959. Anno 1978 Praemium Lenin pro Pace accepit.

Mortua est die 18 Iunii 2007.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]