Jump to content

Villa Occidentalis Frumentaria

E Vicipaedia
Wikidata Villa Occidentalis Frumentaria
Res apud Vicidata repertae:
Villa Occidentalis Frumentaria: insigne
Villa Occidentalis Frumentaria: insigne
Civitas: Germania
Locus: 48°51′35″N 9°11′6″E
Numerus incolarum: 34 177
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Nico Lauxmann
Procuratio superior: Circulus terrae Ludoviciburgum (Badenia-Virtembergia)

Geographia

Superficies: 14.65 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Villeneuve-Saint-Georges, Eastleigh, Leucopetra, Kimry

Tabula aut despectus

Villa Occidentalis Frumentaria: situs
Villa Occidentalis Frumentaria: situs
Statio traminum onerariorum.

Villa Occidentalis Frumentaria[1] sive Cornuwesthemium[2] sive Kornwestheimium[3] (Theodisce Kornwestheim; quod vicum (heim) frumentarium (Korn) occidentalem (west) dicere vult) oppidum inter Ludoviciburgum et Stutgardia est. Ibi magna statio ferriviaria est qua hamaxostichi onerarii collocantur atque ordinantur. Oppidum magna fabrica sutoria celebre est.

Orientem versus Neccarus fluvius praeterfluit.

Inter Ludoviciburgum et Villam Occidentalem Frumentariam Villa Pattonia vulgo Pattonville, est. Quae villa nomen accepit a Georgio Smith Patton Iuniore legato militari C.F.A. in Bello orbis terrarum altero. Ibi milites Americani castra collocaverant. Anno 1993 milites C.F.A. castra moverunt et Villa Pattonia nunc pars et Villae Occidentalis Frumentariae et communium vicinorum est.

Villa Occidentalis Frumentaria Stutgardiae Ferrivia Rapida coniuncta est.

  1. Steub, L. (1843). Über die oberdeutschen Ortsnamen. Literarisch-artistische Anstalt.
  2. Mone, F. J. (1848). Zeitschrift für die Geschichte des Oberrheins (Vol. 1). Carolsruhae: Braun.
  3. www.scribblemaps.com.