Villa Medicea de Castello

E Vicipaedia
Villa Medicea ab Iusto Utens anno 1599 picta

Villa Medicea de Castello[1] (Italiane Villa medicea di Castello) est villa rustica Florentiae quam ab anno 1477 Laurentius et Ioannes Medices, Petri Francisci filii, augebant et ornabant. Aedem Cosimi Medices ab anno 1538 reficere curavit, architecto Georgio Vasario. Quem aedem hodie Academia Furfuris possidet.

Horti[recensere | fontem recensere]

Horti iussu Cosimi Medices ab anno 1538 elaborati sunt, designatore Nicolao Tribolo. Hoc opus admirabile a Vasario in vitis artificum anno 1568 divulgatis atque a Michaele Montano in commentariis itineris anno 1581 facti curiose describitur. Horti hodie a re publica Italia sicut museum patefiunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes antiquiores
Eruditio recentior
  • Cristina Bellorini, The World of Plants in Renaissance Tuscany: Medicine and Botany. Londinii: Routledge, 2016

Nexus interni

Frons Villae de Castello

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Villam de Castello spectant.

Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!