Jump to content

Villa Comoedia et villa Tragoedia

E Vicipaedia
Sic Samuel Wale(en) anno 1751 Villam Comoediam imaginatus est, figurā quam nonnulli putaverunt Villae Alexandri Pope(en) similem.[1]

Villa Comoedia et villa Tragoedia fuerunt villae quae ad Plinium Minorem pertinuerunt, in abrupto super ripam Larii lacūs in Italia Septentrionali sitae. Plinius plures villas circa talem lacum possedit; scripsit tamen Voconio Romano(it) amico Villam Comoediam, a matre hereditatam, carissimam sibi esse. Quae autem nunc deleta est et nullae ruinae manent. Positio igitur nescitur.

In epistula ad Voconium Romanum, Plinius rettulit villam Tragoediam in colle supra lacum sitam esse, dum Villam Comoediam iuxta aquam positam. Nomina a calceamentis theatri duxit: nomen “Tragoediae” quia alta saxa cothurnos, “Comoediae” quia proxomitas lacūs soccos(en) memorabat.[2] Plinius etiam de alia villa Romana sua in epistula ad amicum Caninium Rufum scripsit.[3]

Plinius magnum patrimonium maternum circa Larium lacum (praedia materna) hereditavit, quod ad aetatem maiorem perveniens possedit, cui vehementer adhaesit et quod omni modo defendit.[4][5][6][7] Plinius etiam ex patre ac deinde ex amicis et admiratoribus hereditates accepit, sicut in suis epistulis legitur.[8] In Lario lacu tamen maxime memoratur propter duas villas: Tragoediam, in monte posita, et Comoediam, in rupe prope litus; ex hac satis erat longam hastam deponere ad piscandum.[9]

Actor comoediae soccis calceatus

Plīnius Rōmānō suō salūtat.

Aedificāre tē scrībis. Bene est, invēnī patrōcinium! Aedificō enim jam ratiōne, quia tēcum. Nam hoc quoque nōn dissimile, quod ad mare tū, egō ad Lārium lacum. Hujus in lītore plūrēs meae vīllae, sed duae maximē ut dēlectant ita exercent. Altera imposita saxīs mōre Bajānō lacum prōspicit, altera aequē mōre Bajānō lacum tangit. Itaque illam “Tragoediam”, hanc appellāre “Cōmoediam” soleo: illam quod quasi cothurnīs, hanc quod quasi socculīs(en) sustinētur. Sua utrīque amoenitās, et utraque possidentī ipsā dīversitāte jūcundior. Haec lacū propius, illa lātius ūtitur; haec ūnum sinum mollī curvāmine amplectitur, illa ēditissimō dorsō duōs dirimit; illīc rēcta gestātiō(en) longō līmite super lītus extenditur, hīc spatiōsissimō xystō leviter īnflectitur; illa flūctūs nōn sentit, haec frangit; ex illā possīs dēspicere piscantēs, ex hāc ipse piscārī, hāmumque dē cubiculō ac paene etiam dē lectulō, ut ē nauculā, jacere. Hae mihī causae utrīque quae dēsunt astruendī, ob ea quae supersunt. Etsī quid egō ratiōnem tibī, apud quem prō ratiōne erit idem facere? Valē.

Paulus Iovius (14831552) historicus Villam Comoediam prope aquas lacustrinas in quodam loco edito prope Lemnon(it) in Langobardia saeculo sexto decimo descripsit. Idem putavit Abraham Ortelius cartographus geographusque Flandricus.[10][11]

Notae

  1. De la Ruffinière du Prey, 1994, pp. 5–8.
  2. Cf. Plin., Ep., IX, 7, 3: “Itaque illam ‘Tragoediam’, hanc appellare ‘Comoediam’ soleo: illam quod quasi cothurnis, hanc quod quasi socculis sustinetur.”
  3. Italy: Documents and Notes. vol. 32, fasc. 3 (). p. 105.
  4. Sirago, Vitus A. (). La proprieta' di Plinio il Giovane. L'Antiquité Classique. 26 (1). pp. 40–58. doi:10.3406/antiq.1957.3308.
  5. Allain, Eugenius (). Pline le jeune et ses héritiers. vol. 1. Lutetiae: Albertus Fontemoing. pp. 16–19.
  6. Allain, Eugenius (). Pline le jeune et ses héritiers. vol. 3. Lutetiae: Albertus Fontemoing. pp. III–IV.
  7. Otto, W. (). Zur Lebensgeschichte des Jüngeren Plinius. Monaci. p. 98: 1) Ep. 2,1,8 ; 2) Per Pl. Il Natural. Cf. Ep. 6, 16; 6,20; 3) Cf. Allain, op. cit. vol. 1, p. 66; 4) Ep. 5. 15, 2; 7, 11, 5; 5) E. Allain, op. cit. vol. 1, p. 69.
  8. Pl. Min. M. Schuster, II ed., Lipsia, 1952.
  9. Cf. Plin., Ep., IX, 7, 3. Ibi memoratur Plinii villas “more Baiano” constructas esse; nam Baiis, in sinu Puteolano, colles cogebant villas in diversas areas structas sternere, quae prospectum praebebant.
  10. Bagot, Richardus (). The Italian Lakes. Londinii: Adamus & Carolus Black. pp. 107-108.
  11. Gibson, Roy K. & Morello, Ruth (). Reading the Letters of Pliny the Younger: An Introduction. Cantabrigiae: Cambridge University Press. p. 200. ISBN 9780521842921.

Bibliographia

  • De la Ruffinière du Prey, Petrus (). The Villas of Pliny from Antiquity to Posterity. University of Chicago Press. ISBN 0226173003

Nexus interni