Oranienbaumium (villa)

Oranienbaumium[1] vel melius Villa Aurantiopolitana (Russice Ораниенбаум) est nomen solitum multorum palatiorum et hortorum imperatorum Russiae et familiarium eorum, quos circa et urbs eiusdem nominis aedificata est.

Historia
[recensere | fontem recensere]Petrus I haec loca Alexandro Menšikov donavit, qui anno 1711 palatium (cum architectis Ioanne Maria Fontana, Ioanne Godofredo Schädel) in litore marino prope ostium Carastae fluminis aedificare coepit. Cum exsul factus esset, villa primo valetudinario dedita est, anno autem 1743 Elisabetha imperatrix Petri III (tunc principi magno) eam donavit, qui arcem ludicram Peterstadt sibi hic aedificavit annis 1756—1762; de arce palatium et porta soli nunc manent. Catharina II cum regnum accepisset, "Villam Propriam" (Sobstvennaja dača) sibi aedificavit generis conchati, de qua palatium Sinense et papilio Montis Vectionis[2] aliaque servata sunt. Ab anno 1796 Alexander Pauli filius dominus Aurantiopolis fuit et ab anno 1831 Michael Pauli filius frater eius, sed saeculo XIX iam multa in villa destruebantur. Sed Βellum Orbis Terrarum secundum villam pepercit; nam proelia hic aberant.



Hortorum tabula
[recensere | fontem recensere]Palatium Menšikovii in duas partes inaequales hortum dividit, Hortum Inferiorem parvum regularem et Hortum Superiorem, qui ipse in duos dividitur: Hortum Petri cum palatio Petri III et hortum Villae Propriae. Canalis Marinus a palatii Menšikovii facie boreali usque ad mare duxit, sed nunc pars eius abolita est.
| А — Hortus Inferior В — Hortus Superior |
1 — Palatium Magnum (Menšikovii, 1711—1727) 2 — Domus Picturarum (ante annum 1754) |
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Vide de nomine urbis, Oranienbaumium.
- ↑ Cf. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. катальный.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Situs geographici et historici: Locus: 59°54′49″N 29°45′8″E • OpenStreetMap |