Jump to content

Villa Augusti (villa)

Coordinata: 59°43′24″N 30°24′57″E / 59.72333°N 30.41583°E / 59.72333; 30.41583
E Vicipaedia
Haec pagina de villis imperatorum narrat. Si urbem quaeris, vide Villa Augusti.
Pons Marmoreus in Horto Cathariniano.

Villa Augusti[1] (Russice Царское село. Tsarskoje selo) est nomen solitum multorum palatiorum et villarum et hortorum imperatorum Russiae et familiarium eorum, quos circa et urbs eiusdem nominis aedificata est. Tres sunt horti magni Villae Augusti:

  • hortus Catharinianus,
  • hortus Alexandrinus
  • hortus Babolovensis.

Hortus Catharinianus

[recensere | fontem recensere]
Fons Virginis cum vase.

Hortus Catharinianus vetustissimus et splendidissimus est. Magna pars eius etiam saeculo XVIII Elisabethae et Catharinae II regnantibus constructa est. Pars eius palatio Cathariniano adiacens regularis vel Francogallica est. multis simulacris et papilionibus ornata, quorum "Spelunca" et "Heremitagium" nominandi sunt. Circa lacum artificiosum magnum pars altera libera vel Anglica sita est. Columna Česmensis medio lacu stat, pons Marmoreus vel Palladianus trans bracchium, quod lacum magnum cum minoribus coniungit, aedificatus est. Eodem in horto et fons famosus cum simulacro virginis super vas fractum sedentis situm est.

Hortus Alexandrinus

[recensere | fontem recensere]
Palatium Alexandrinum.

Hortus Alexandrinus circa palatium Alexandrinum ab Alexandro I nominatum situm est. sed maior pars eius Nicolao I regnante constructa est, et papiliones multae artem Gothicam imitantur.

Hortus Babolovensis

[recensere | fontem recensere]

Hortus Babolovensis ultimus amplior et agrestior circa palatium Babolovense patet; huc aquae ductus Taitzenses aquam ducebant. Palatii Babolovensis annis Belli orbis terrarum posterioris destructi reconstructio tantum anno 2018 coepta est.

  1. Vide de nomine urbis, Villa Augusti.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 59°43′24″N 30°24′57″E