Victoria: An Empire Under the Sun

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Victoria: An Empire Under the Sun (sc. imperium sub sole) est ludus computatralis ab societate Paradox Entertaiment creatus. Eventa huius ludi se locant aetate fere Victoriana, cum Regina Victoria Britanniam regebat.

Hic ludus est generis real-time strategy, quod nomen significat eventa progredi non seriatim, cum alter lusor alterum sequitur. Immo vero eventa progrediuntur quandocumque lusor aliquis aliquid eventum efficere velit.

Dissimilis ludis quibusdam vetustioribus, haec Victoria de orbe terrarum superando minime curat. Immo vero ludus curat de imperio moderando, in qua contentione includuntur novi mores in populo surgentes, industriae conversio, res oeconomicae. Hic ludus quidem notus est ob oeconomiam multiplicem optime simulandam.


Nexus externi[recensere | fontem recensere]