Jump to content

Victor Orbanus

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Victor Orbanus
Res apud Vicidata repertae:
Victor Orbanus: imago
Victor Orbanus: imago
Victor Orbanus: subscriptio
Victor Orbanus: subscriptio
Nativitas: 31 Maii 1963; Alba Regalis
Patria: Hungaria
Nomen nativum: Orbán Viktor Mihály

Familia

Genitores: Győző Bálint Orbán; Erzsébet Sípos
Coniunx: Anikó Lévai
Proles: Ráhel Orbán, Gáspár Orbán, Sára Orbán, Róza Orbán, Flóra Orbán
Victor Orbanus anno 2011.

Victor Michaël Orbanus[1] (vulgo Dr.[2] Orbán Viktor Mihály; Albae Regalis die 31 Maii 1963 natus), alumnus universitatis Budapestinensis, est iuris Hungarici doctor et politicus Hungariae. Anno 1988, etiam universitatem frequentans, inter conditores fuit factionis Fidesz. Praeses anno 1991 electus est huius factionis, quae mox nationalis factus est, et ab anno 2000 factionis popularis Europaeae socia. Orbanus primus minister patriae ab anno 1998 usque ad 2002 fuit, cui muneri rursus mense Maio 2010 electus usque ad 2026 functus est.

Famam nactus est oratione in funeribus alteris Emerici Nagy habita. Deinde factionem Fidesz condidit, mox particeps factus est publici consilii, scīlicet electione factus est particeps Parlamenti Hungarici.

Maxime familiam curat atque matrimonium viri feminaeque affimari cupit.

Inimici eius ei obiecerunt eum ministerium sanitatis neglexisse, atque vituperant eum, cum clauserit permulta valetudinaria.

Initium vitae et familia

[recensere | fontem recensere]

Pater eius, Győző Orbanus, agricola fuit; mater vero, cui nomen est Elisabeth Sípos, logopaedae munere functa est.

Educatus est in variis oppidulis; exempli gratia in opiddis Alcsútdoboz, Vértesacsa et Felcsút. In Alba Regali frequentavit Gymnasium Teleki Blanka, ubi maturitatis examen scripserit anno 1981.

Militavit in oppido Zalaegerszeg annis 1981-82.

Uxorem duxit Anikó Lévai, quae est iurum doctrix.

Quattuor genuit liberos, Rahel, Gáspár, Saram, et Rosam.

Munera politica

[recensere | fontem recensere]

Anno 2010, cum Victor Orbanus alterum praeses Hungariae electus esset, Parlamentum Hungaricum — Victore Orbano movente — novum statum rei publicae affirmavit, quia status rei publicae prior aetate communismi conscriptus erat. Qua de causa, Orbanus statum rei publicae aetate communismi conscriptum nōn tantum mutare, sed novo statu rei publicae democraticae substituere cupivit.

Inimici Victoris Orbani votum huic novo statui dare noluerunt, cum novus status rei publicae regentibus permitteret decretis sine assensione Parlamenti uti. Politica eius valorem democraticam, civitatem in legibus posita, iura humana minoritatium et LGBT negat.

Sed per suffragium Parlamenti die 12 Aprilis 2026 a Petro Magyar et Factione respectus et libertatis (TISZA) victus est.

  1. Meier, Conny Axelius; Latinus, Leo, intpr. (). Censores esse devictos. Epistole Leoninae. Ephemeris. p. 346: “Odiosum est propter absentiam fili directi Vassintoniensis more mendici rogare Georgiam Meloniam aut Victorem Orbanum, ut adiuvent Trumpianos deprecantes.”
  2. https://www.parlament.hu/kepviselo/elet/o320.htm.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Victorem Orbanum spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana Den store danske Deutsche Biographie Treccani Store norske leksikon Большая российская энциклопедия 
  • Victoris Orbani pagina interretialis (Hungarice, Anglice)
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Gubernatores civitatum sociarum Unionis Europaeae
Consilium ministrorum Hungaricum Victoris Orbán 2010–

Zoltán Balog (2012–2018) Andrea Bártfai-Mager (2018–) Tibor Benkő (2018–) Alexander Fazekas (2010–2018) Thomas Fellegi (2010–2012) Gergely Gulyás (2018–) Csaba Hende (2010–2015) Nicolaus Kásler (2018–) Lajos Kósa (2017–) Ioannes Lázár (2010–2018) Ioannes Martonyi (2010–2014) Georgius Matolcsy (2010–2013) Stephanus Nagy (2018–) Tiburtius Navracsics (2010–2014) Victor Orbán Ladislaus Palkovics (2018–) Alexander Pintér Nicolaus Réthelyi (2010–2012) Antal Rogán (2015–) Zsolt Semjén Susanna Serényi (Németh Lászlóné; 2011–2014) Nicolaus Seszták (2010–2018) Stephanus Simicskó (2015–2018) Ioannes Süli (2017–) Petrus Szijjártó (2014–) Ladislaus Trócsányi Michaël Varga (2012–)