Vicksburgum

E Vicipaedia
Despectus in Portu Vicksburgi.

Vicksburgum[1] est urbs in Warren Comitatu Mississippiae in Civitatibus Foederatis Americae, sola urbs in comitatu sita. Anno 1900, 14 834 hominum urbem habitabant; anno 1910, 20 814; anno 1920, 17 931; et anno 1940, 24 460. Numerus habitantium fuit 26 407 in censu anno 2000. Vicksburgum est sedes comitatus Warren et principalis urbs Micropolitanae Regionis Statisticae Vicksburgi, quae omnem comitatum comprehendit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Prior nationis Choctaw regio et praesens civitas Mississippia (Anglice).

Regio quae nunc est Vicksburgum olim fuit pars patriae Natchez Indiorum Americanorum. Hoc populo in Bello Natchez saeculi septimi decimi victis, regio facta est pars Civitatis Choctaw.

Per Bellum Civile Americanum, urbs fuit situs Obsidionis Vicksburgi, insignissimae rei, quo Unio imperium in omnem Mississippium Flumen cepit. Obsidio, quae quadraginta septem dies durabat, fame usa est ut urbs se dederet, enim eius situs, in colli alta super flumine, fuit inexpugnabilis tormento et peditatu. Expugnatio Vicksburgi et defectionem Roberti E. Lee die superiore apud Gettysburgum habentur belli punctum commutationis.

Nugae[recensere | fontem recensere]

Despectus in Vicksburgum anno 1855.
  • Pars pelliculae O Brother, Where Art Thou? hic facta est.
  • Vicksburgi est Domus McRaven, habetur una ex larvis infestissimis domibus in America.
  • Urbs memoratur in Crimes of the Heart, ludo scaenico a Beth Henley scripto.
  • Urbs ioco appellatur "Hot Coffee, Mississippi" in The Boys in the Band (1968), ludo scaenico a Mart Crowley, indigena Vicksburgi, scripto.
  • "Obsidio," fabula a Iacobo Appel scripta, Vickburgi per ver anni 1863 exponitur.[2]
  • Urbs saepe memoratur in serie librorum de familia Logan, inter eos Roll of Thunder, Hear My Cry (1976) et Let The Circle Be Unbroken (1981), a Mildred Taylor scriptorum.

Incolae notabiles[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Iacobus Appel, "The Siege," fabula primum in The New Delta Review Universitatis Civitatis Ludovicianae, 16(2), edita.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Alii situs studio digni[recensere | fontem recensere]