Vicipaedia Latina
Vicipaedia Latina, vel Vicipaedia tantum, est editio Vicipaediae Latine scripta, et quidem pars societatis Vicimediae. Anno 2013 mense Decembri numerum 100 000 paginarum superavit. Hodie 139 512 commentationes et fere 153 utentes strenuos habet.[1] Vicipaedia Latina scribi coepta est anno 2002.
Secundum legem a collegio linguis permittendis (Anglice Language Subcommittee) die 21 Octobris 2007 latam, nullae novae Vicipaediae constitui iam concedentur, nisi talibus exaratae erint linguis, quibus satis magnus locutorum numerus sit. Qua de causa Vicipaediam Graeca antiqua, altera lingua classica, scribendam recusaverunt, at tamen incubationi dederunt. Haec quidem Vicipaedia Latina, quippe quae multis annis antea lucem primum aspexerit, ista lege non comprehenditur.
Quid sibi velit Vicipaedia Latina
[recensere | fontem recensere]Vicipaedia est opus commune, quo encyclopaedia libera interretialis creetur. Non solum neque imprimis de rebus antiquis agit, verum de cunctis rebus encyclopaedicis. A ceteris generis vici operibus eo tantum differt, quod lingua Latina utitur in commentationibus conscribendis.
Multi sunt qui, cum primum Vicipaediae limina intrant, magnopere mirentur tantas commentationes nostris diebus esse factas lingua, qua nemo iam (aut nondum) utitur patrio sermone, qua perpauci scientiae disciplinas doctrinamque suam exponere solent, qua ne Romana quidem Ecclesia in Dei operibus pronuntiandis satis strenue utitur.
Variae autem sunt causae quibus adducti tot homines tempus atque studia Vicipaediae largiuntur augendae:
- ut colant antiquitatis mediique aevi hereditatem sublimem, quae certe peribit nisi perrexerint homines Latinam linguam nec non opera illa lingua exarata discere atque tradere posteris.
- ut opes ferant eis, qui in scholis et universitatibus mundi Latinae linguae discendae aut docendae student.
- ut suam exerceant facultatem Latine scribendi et legendi.
- ut delectentur Latinitatis Ciceronianae admiratione atque aemulatione.
- quod hoc in studio occupatis placet res hodiernas vocibus antiquis explicare, quo efficitur, ut, cum novo quodam et inusitato more de his rebus ipsis et cogitare et loqui oportuerit, aliter et interdum melius intellegi videantur.
- ut exstet vocabularium, quod omnibus facile sit inventu per interrete, cuius ope sciatur quo modo res hodiernae, quas quidem veteres ignoraverunt, et nomina propria Latine redduntur. Saepius autem accidit ut consensus de vocibus idoneis non nisi longas post disputationes inveniatur, quarum Vicipaediae memoria semper recordabitur.
- ut offerant notitias de rebus antiquis, quae locis veteribus laudatis rebusque ipso verbo originali designatis nonnunquam clarius illuminantur quam dissertationibus linguis popularibus conscriptis.
- quod nostris temporibus, ubi omnium rerum sententiae et rationes poscuntur, ne quid nisi summa efficacitate geratur omnibus παρέργοις abiectis, valde placet opus suscipere, quod sensu statim perspicuo caret.
De conventiculo vicipaedianorum
[recensere | fontem recensere]4 Septembris 2010 habitum est Romae primum conventiculum Vicipaediae Latinae et vicipaediani quattuor ei interfuerunt.
De rebus gestis
[recensere | fontem recensere]- Vide etiam: Historia Vicipaediae Latinae
Nexus interni
- Quaestiones et responsa de Vicipaedia
- Vicipaedia:Census
- Vicipaedia:Historia Vicipaediae
- Vexillum et Signum
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Vicipaediam Latinam spectant. |
- Diagrammata Vicipaedianorum
- "Latin Lovers im Vatikan", Der Spiegel Online, die 28 Maii 2007; aliqua scripta de usu linguae Latinae in Vaticano, quae Vicipaediam breviter memorant (Theodisce).
- "Veni Vidi Wiki: Latin Isn't Dead On 'Vicipaedia'," Diurnum Murivicense, 29 Septembris 2007 (Anglice).
- "In praise of . . . Latin", The Guardian, die 3 Octobris 2007, (Anglice).
- "LETTER FROM LONDON: Guardian on the loo", The Daily Times Pakistanense, die 8 Octobris 2007, (Anglice).
- "Vicipaedia Latina: Encyclopedia and Community" apud DCC: Dickinson College Commentaries
| ||||||||