Jump to content

Vicipaedia:Index paginarum cottidianarum/Promovendae

Purgare
E Vicipaedia
Documentatio
Paginae cotidie promotae hic servantur. Ut novae paginae promoveantur, haec subpagina recensenda est. De quaque commentatione tibi inserenda erunt:
  1. Titulus
  2. Descriptio
  3. Imago a te selecta

Exempli gratia, si paginae “Aemilius Augustus Chartier” et “Doctor Zhivago (mythistoria)” tibi videntur esse promovendae, nihil ex indice detrahens (ne paginas iam promotas quidem), insere eas ordine creationis decrescenti secundum hanc syntaxin: Pagina // Descriptio // Imago – item ut in hac recensione:

...

############################################################ -->| promovendae =

Doctor Zhivago (mythistoria) // [[Mythistoria]] [[scriptor]]is [[Russia|Russici]] [[Boris Pasternak]], primum in [[Italia]] anno [[1957]] edita, quae auctori suo [[Praemium Nobelianum litterarum|praemium Nobelianum]] anni [[1958]] meruit // Doktor feltrinelli.jpg

Aemilius Augustus Chartier // [[Philosophus]], [[diurnarius]], [[scriptor]], et [[professor]] [[Francia|Francicus]] // Émile Chartier portrait.jpg

...

Ordo haud stricte secundum tempus creationis servandus est. Exempli gratia, veteres stipulae, quae tempore compositionis nondum paratae erant ad promotionem, postea indici addi possunt si interim satis creverint (sed tabularia paginarum iam promotarum prius inspicienda erunt, ne quaedam pagina bis promoveatur).

Nota bene: Omnes paginae a te promotae semper summae parti indicis addendae sunt (etiam quum commentationes antiquissimas inseras).

Nota bene: Si currentem ordinem mutare vis, a te petimus ut recensionem vacuam primum divulges.

Si omnes paginas nuper creatas observare vis, sodes, inspice hunc indicem.

Promovendae

Si tibi placet, hunc indicem recensere potes.


Gatschina (villa)

Nomen solitum palatiorum et hortorum imperatorum Russiae et familiarium eorum in urbe eiusdem nominis sitorum

Ars Sinica

Ars visualis quae in Sinis aut ab artificibus Sinicis innascitur

Coleopsis archaica

Fossilis Coleopterorum species, in stratis Permii inferioris inventa, ergo veterrima omnium Coleopterorum specierum nota

Gens Vibia

Gens plebeia antiqua quae Romae saeculo 1 a.C.n. primo memoratur

Psalterium (instrumentum)

Instrumentum chordophonum citharae vel harpae simile, quod in genibus mensave digitis pellitur

Symphonia octava (Schubert)

Symphonia a Francisco Petro Schubert circa anno 1822 composita, saepe “Symphoniia imperfecta” appellata

Columna infamis

Monumentum Mediolani positum ad memoriam tonsoris Iohannis Iacobi Morae et civis Mediolanensis Gulielmi Piazza, qui dicebantur esse rei letalium unguentorum aspergendorum

Olga (regina Graeciae)

Magna ducissa Russica e domo Romanovia, regina consors Graeciae ab anno 1867 ad annum 1913, regens Graeciae anno 1920

Isadora (pellicula 1968)

Pellicula biographica Britanno-Francica anno 1968 a Karolo Reisz disposita, in qua Vanessa Redgrave partes primas agit

Lingua insulata

lingua quae nullam coniunctionem geneticam cum omnibus aliis linguis mundi demonstrat

Nestor Сhronographus

Hagiographus et rerum scriptur Russiae Kioviensis, necnon monasterii Kievo-Pečerensis monachus

Studia (Chopin)

Series musicae studiorum pro clavili a Friderico Chopin inter annos 1833 et 1837 composita

Trezenzonius

Fabulosus monachus Gallaecus, qui unam ex insulis Paradisi visitaverat et itinera sua in libro “De Solistitionis Insula Magna” descripsit

Fidelio

Unicum melodrama a Ludovico Beethovenio compositum, primum die 20 Novembris 1805 actum

Hubertus Robert

Pictor Francicus, Musei Luparensis primus curator

Congeminatio

In mineralogia, symmetrica duorum pluriumve crystallorum coalescentia

Nigellus de Longo Campo

Poeta et hagioraphus Latinus originis Anglonormanicae


Nota bene: Semel in anno (mense Ianuario), necesse erit recensionem vacuam in tabulario de anno praecedenti divulgare, atque postea veteres paginas anno praecedenti promotas ex hoc indice detrahere.

Subpaginae

Nexus interni