annus luce mensus: illud spatium quod lux intra unum annum in spatio vacuo pervolare potest. 1 spatium lucis annuae aequat 9.460.500.000.000 km vel 63.239 ua (unitatum astronomicarum).
apogaeum, (-i n): locus longinquissimus satellitis orbitae circum planetam nostrum.
ascensio recta (-onis f recta): in sphaera caelesti commenticia quod idem valet quam circuli longitudinales in orbe terrarum.
asteroides, (-is m): parvum corpus caeleste, quod circum stellam revolvitur (syn. planetoides)
astronomia, (-ae f): summa omnium disciplinarum exactarum, quae universum extra planetam nostrum explorant.
astronomus, (-i m): astronomiae peritus (syn. uranoscopus)
astrophysica (-orum n): pars disciplinae astronomiae, quae proprietates et mutationes rerum cosmicorum investigat.
Charon (Charontis m): maximus satellitum naturalium Plutonis.
cingulum asteroidum (cinguli asteroidum): zona circum stellam ubi multi asteroides sunt. In ordine solari nostro praecipue zona inter planetas Martem Iovemque sic appellatur. (syn. zona asteroidum)
corona radiata (-ae f): extrema pars atmosphaerae Solis.
cumulus stellarum apertus (cumuli... m): manus stellarum eodem tempore ex nube molecularum natae, quae adhuc inter se propinquae sunt. Etiam cumuli stellarum galacti vocantur qui in disco galaxiae exstant.
cumulus stellarum globosus (cumulu... m): conglobatio prope perfecta stellarum quae plerumque in regionibus extra discum galaxiae sunt.
inclinatio orbitalis (-nis, f): Angulus inter planitiem orbitalem cuiusdam planetae vel satellitis et aliam planitiem sicut planitiem eclipticam (planetis vel luna) vel planitiem aequinoctialem planetae (satellitibus).
Iuppiter (Iovis m): quintus planeta systematis solaris nostri.
particula alpha (-ae f alpha): nucleus atomicus elementi helii qui ex duobus protonibus et duobus neutronibus consistit.
photosphaera (-ae f): superficies Solis.
planeta, (-ae m): magnum corpus caeleste solidum globatumque quod circum stellam revolvitur.
planetoides, (-is m): parvum corpus caeleste, quod circum stellam revolvitur. (syn. asteroides)
planetoides Apollinares (-um mpl Apollinarium): planetoides quorum orbitae, sicut illa asteroidis Apollinis, orbitam Telluris transeunt.
planetula, (-ae m): minus corpus caeleste solidum globatumque quod circum stellam revolvitur.
planities ecliptica (-ei f): planities in qua Tellus circum Solem movetur (qv. linea ecliptica).
plasma, -atis n: quartum genus materiae. Nonnulli vel omnes (plasma stricto sensu) electronum orbitarum ultimarum atomicarum ab atomo vel molecula separati sunt.
pumilio alba (-onis f): stella parva coloris albi, quae candoris absoluti parvi est. Densitas huius multo maior quam Solis est, sed hic pondere similis est illi.
satelles, (-itis f): corpus caeleste solidum quod planetam, planetulam planetoidemve circumvolat. | ~ artificiosa: corpus a hominibus factum quod corpus caeleste circumvolat.
Saturnus (-i m): sextus planeta systematis solaris nostri.
spatium lucis annuae: illud spatium quod lux intra unum annum in spatio vacuo pervolare potest. 1 spatium lucis annuae aequat 9.460.500.000.000 km vel 63.239 ua (unitatum astronomicarum) (syn. annus luce mensus)
specula astronomica: locus vel aedificium observationis corporum caelestium.
zona Van Allen (-ae f): zona radiationis maximae in magnetosphaera planetarum ut Terrae quae ex particulis in ionta conversis et ab magnetosphaera planetae captis consistit.
zona Kuiperi (zonae Kuiperi f): zona vel cingulus maxima e parte extra orbitam Neptuni sita ubi multi planetoides et nonnulli planetulae revolvuntur. (syn. zona Edgeworth-Kuiper)