Vicipaedia:Ars docendi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ars docendi linguam Latinam Latinitatemque

Methodi docendi variant. Hodie ludus integratus est in schola. Libri comici gaudio discipulis sunt, exempli gratia Asterix. Ei usu computatri linguam Latinam facilius discant.

Et Vicipaedia Latina instrumentum bonum docendi discendique est. Discipulis articulos scribentibus Latinitatem exercere gaudio est, quia scribere facile est, fructuosum et movens.

Usus Vicipaediae in schola simplex est:

  • Doce sensum Vicipaediae et demonstra Vicipaediam in linguis aliis.
  • Doce editionem articulorum. Demonstra Vicipaedia:Auxilium pro editione et Vicipaedia:Pagina experimentalis.
  • Doce discipulos inire. Inire simplex est. Si discipulus inierit, paginam domesticam suam scribere poterit. Inire potes a pagina prima et a Preferences.
  • Discipulis licet res ex Vicipaedia Anglica, Theodisca vel alia transferre in linguam Latinam. Non modo lingua paterna, sed etiam alia lingua fonte scientiae uti potest. Sic discipuli exercent vertere et movere inter linguas.
  • Revisio articulorum principium grave Vicipaediae est. Revisores non modo praeceptores sunt, sed etiam discipuli alii. Ideo forma turmas discipulorum. Turma prima revideat articulos turmae secundae, turma secunda revideat articulos turmae tertiae eqs.
  • Sic praeceptor potest demonstrare viventem linguam Latinam. Labor et exercitium discipulorum sensum magnum habeant quia homines totius mundi articulos legere possint.

Vide paginas in reti ad meliorem methodum docendi pertinentis: