Viburnum opulus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Червона калина.18 вересня 2015.jpg
Viburni opuli flores et baccae

Eudicotyledones 
Eudicotyledones nucleares 
Ordo : Dipsacales 
Familia : Adoxaceae 
Genus : Viburnum 
Species : Viburnum opulus 
 
L., 1753  

Viburnum opulus est species generis Viburni familiae Adoxacearum. Binomen a Carolo Linnaeo anno 1753 statutum est. 

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Frutex est, interdum arbor usque ad 4 m altitudinis. Ad 50 annos et plus vivit. Cortex fuscus canescens est, rimas longitudinales habet. Caules costati sunt, toti colore fusco flavescenti, sed hic illic albo canescenti; medullae albidae vel roseolae. Gemmae perulis duabus connatis, virides rubescentes. Caules steriles gemmam unam terminalem habent, fertiles duas pseudoterminales, inter quas caulis terminatio vix videtur. Folia petiolaria opposita, triloba vel quinqueloba. Pagina foliorum superior atrior, inferiore canescens est. Autumno folia rufa aut rubta fiunt. Flores albi in paniculas umbellatas collecti sunt. Baccae coccineae, succosae, amarae; autumno sero vel hieme incipiente post frigora matitina dulciores fiunt. Interdum iam sub nive colliguntur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • USDA Plants Database