Ferrivia
Vide etiam: Portus

Ferrivia vel via ferrata est orbita plerumque in binis regulis chalybeis consistens, quae paribus intervallis inter se distant et trabibus conexae sunt. Quae trabes e ligno aut concreto aut materia plastica formantur. Trabes regulas ferriviarias portantes parvis lapidibus compressis in terram infigi solent. Ferriviis tramina currunt, quibus et vectores mercesque transportantur.
Tramen velocissimum in Tellure est Shinkansen Iaponiae, maxima velocitate usitata 320 chiliometrorum per horam.
Aliud ferriviae genus est monorail (Graece μόνο- 'unus' + Anglice rail 'longurius'), quod longurios singulos habet et saepe supra terram construitur.
Pinacotheca[recensere | fontem recensere]
Multae ferriviae Lutetiae
Tramen onerarium in Nuneaton
Tramen electricum onerarium in Rostov Oblast
Tramina Shinkansen in Niigata, velocissima orbe terrarum
Demptrum electricitatis sive pantographum[1] in tramine
Tramen quod in monorail, alio genere ferriviae, currit
Duo vectes mutationis ferriviariae veteres non iam adhibiti Malmogiae
Calamitas ferriviaria in Parnasso Lutetiae anno 1895 facta
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ VOX LATINA. Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati. ISSN 0172-5300. Saraviponti.
Nexus interni
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad ferriviam spectant. |