Via Sucinaria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Via Sucinaria

Via Sucinaria[1] (Italice Via dell'Ambra, Theodisce Bernsteinstraße, Polonice Szlak Bursztynowy seu Jantarowy Szlak, Bohemice Jantarová stezka, Lituane Gintaro kelias, Russice Янтарный путь) est antiqua via commercialis a Mari interno usque ad Europam borealem posita quae sucino transferendo utilis fuit, e qua re nomen traxit.

Hac via sucinum cum res exoptatissima ad ornamenta facienda esset, multa saecula e Mari Baltico per Vistulam Danapremque fluvios in Italiam, Graeciam, Pontum Euxinum, Aegyptum portatum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!