Versus inculti

E Vicipaedia

Versus inculti sunt poesis minimae aestimationis litterariae habita, usitate metro incomposito, consonantiá facile, rhythmo canoro, animi mollitiá vili, locis communibus praedita. Nonnulli autem poetae, exempli gratia Ogden Nash, feliciter scripserunt versus qui inculti videntur sed revera contra suorum vitia manifesta sollerter facetum sunt. Verba hiphop etiam artificiosas versuum incultorum potestates investigaverunt.[1]

Versus inculti cogitate pro effectu comico vel satirico adhiberi possunt, ut Ioannes Skelton insigniter scripsit, genus poesis excogitans skeltonicum ex se appellatum, quod constat ex "brevibus versibus subtiliter consonantibus longitudinis inaequabilibus, qui vim ex perturbatione consonantiarum in permixtione linguarum variarum haud uno tenore exstruunt, in quibus dog Latin et dog English sensum inter se fingunt."[2][3] Ecce "Upon a Dead Man's Head" ('De capite hominis mortui'), poema skeltonicum:

Verba Anglica Verba Latine reddita

Youre vgly tokyn
My mynd hath brokyn
From worldly lust
For I haue dyscust
We ar but dust
And dy we must.

Tuum signum foedum
sanavit meum mentem
voluptate mundana,
quoniam disserui
solum pulverem nos
nobisque moriendum.

Utitur praeterea Shakesperius versibus incultis in The Comedy of Errors ad instituendum intellectualem et oeconomicum geminorum statum sociale.[4]

Stephanus Allen, comicus Americanus, similiter ioca egit: in tuxedo vestitus, sollemniter inanes recitabat versus ex carminibus popularibus sicut "Who put the bomp in the bomp-ba-bomp-ba-bomp? Who put the ram in the ramma-lamma-ding-dong?" sicut poesis severa essent.

Nexus interni

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. David Caplan (2009), "Reduced to Rhyme: On Contemporary Doggerel," The Antioch Review 67(1):164–180.
  2. Anglice: "short rhyming lines of irregular length, which build up a spasmodic energy from a rumble-tumble of rhymes in a melange of different languages, in which dog Latin and dog English fight out the sense between them."
  3. David Wallace, Cambridge History of English Literature (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2002), 798.
  4. William Sheakespeare, The Comedy of Errors, III.i.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Chisholm, David. 1975. Goethe's Knittelvers: A Prosodic Analysis. Bonnae: Bouvier. ISBN 3416010841.
  • Palache, Lucy B. 1993. Doggerel. In The New Princeton Encyclopedia of Poetry and Poetics, ed. Alex Preminger et T. V. F. Brogan, 301. Princetoniae: Princeton University Press. ISBN 069103278., ISBN 0691021236.
  • Schlütter, Hans-Jürgen. 1966. Der Rhythmus im strengen Knittelvers des 16. Jahrhunderts. Euphorion 60:48–90.
  • Wagenknecht, Christian. 1981. Deutsche Metrik: Eine historische Einführung. Monaci: C. H. Beck. ISBN 3406456308.

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!

Haec stipula ad poësim spectat. Amplifica, si potes!