Versus Sapphicus minor

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Forma hendecasyllabi Sapphici versus ictibus indicata.

Versus Sapphicus minor sive hendecasyllabus Sapphicus est versus undecim syllabarum, cuius compositio multis modis describi potest. Sunt qui dicant hendecasyllabum Sapphicum constare ex ditrochaeo (— ∪ — ∪) et choriambo (— ∪ ∪ — ) et monometro iambico catalectico (∪ — X). In manualibus modernis hic versus in duo membra sive cola dividi solet:

      — ◡ —             x — ◡ ◡ — ◡ — — 
Iambo acephalo (^ia) praefixum colon hagesichoreum.[1] 

Hendecasyllabus Sapphicus praecipue adhibitus est in stropha Sapphica componenda. Ex usu ictus in productas syllabas cadit.

De hendecasyllabi Sapphici apud Graecos usu[recensere | fontem recensere]

Constat hendecasyllabum Sapphicum, ut ex nomine apparet, inventum esse a Sappho, quae in multis carminibus eo utitur, et quidem admodum libere, nam caesuram modo post quintam modo post sextam syllabam modo alibi aut nusquam cadere sinit. Ex his versibus,[2] tertius tantum solitam caesuram post quintam syllabam habet positam, cum in primo versu finis verbi post quartam syllabam sit, quod apud Sappho haud raro fit.[3]

Ποικιλόθρον᾽ ἀθάνατ᾽ ᾽Αφρόδιτα,		Corusco in solio sedens immortalis Aphrodite,
παῖ Δίος, δολόπλοκε, λίσσομαί σε              Iovis filia, fraudium textrix, imploro te:
μή μ᾽ ἄσαισι μήτ᾽ ὀνίαισι δάμνα.         	ne me aerumnis nec miseriis domueris.

Quartam syllabam passa est modo brevem esse (ut in versibus supra laudatis) modo longam, ut in his versibus:[4]

ἀλλὰ τυίδ᾽ ἔλθ᾽, αἴποτα κἀτέρωτα            Sed huc veni, si umquam et usquam 
τᾶς ἔμας αὔδως ἀίοισα πήλοι                      meas voces auscultans procul
ἔκλυες, πάτρος δὲ δόμον λίποισα                audisti, patris domum relinquens.[5] 

Quomodo Romani antiqui hendecasyllabum sibi accommodaverint[recensere | fontem recensere]

Catullus in duobus tantum carminibus (quae sunt 11 et 51) hendecasyllabo Sapphico utitur ad minorem exstruendam stropham Sapphicam. Carmen 51 est reapse Sapphus carminis 31 translatio vel imitatio, quae quidem hoc ab exemplari suo differt, quod multo minorem exhibet metricae structurae varietatem. Hae sunt duae primae strophae carminis de quo hic agimus:

Ille mi par esse deo videtur,                            φαίνεταί μοι κῆνος ἴσος θέοισιν
ille, si fas est, superare divos,                         ἔμμεν' ὤνηρ, ὄττις ἐνάντιός τοι
qui sedens adversus identidem te                ἰσδάνει καὶ πλάσιον ἆδυ φονεί-
     spectat et audit                                                       σας ὐπακούει
dulce ridentem, misero quod omnes            καὶ γελαίσας ἰμέροεν, τό μ' ἦ μὰν
eripit sensus mihi: nam simul te,                  καρδίαν ἐν στήθεσιν ἐπτόαισεν·
Lesbia, aspexi, nihil est super mi                  ὠς γὰρ ἔς σ' ἴδω βρόχε', ὤς με φώναί-
     vocis in ore.                                                               σ' οὐδ' ἒν ἔτ' εἴκει.

Apud Catullum caesura plerumque post quintam syllabam invenitur. Ex duodecim hendecasyllabis carminis 51 caesura in novem versibus post quintam syllabam fit, tres autem post sextam, cum apud Sappho loci caesurae admodum multum varient aut omnino desint. Quod ad quartam syllabam attinet, apud Catullum plerumque natura positioneve longa est, cum apud Sappho, si omnes respiciamus versus hendecasyllabos, longarum et brevium distributio aequior sit.

Constat Horatium hendecasyllabo usum multas strophas Sapphicas panxisse[6] simulque eas quas iam apud Catullum videmus inclinationes in etiam artiores reddidisse leges. Caesuram enim paene semper post quintam syllabam posuit. Etiam quarta syllaba apud Horatium (et posteros) natura positioneve longa erat fortasse trochaici rhythmi (— ∪ — ∪ — ∪ ) vitandi causa, quod initio versus lyricis Romanis nimis plebeium suboleret.[7] Quem ad modum Horatius hendecasyllabos suos ad legem ac regulam composuerit, his tribus strophis Sapphicis monstratur:[8]

Iam satis terris nivis atque dirae
grandinis misit Pater et rubente
dextera sacras iaculatus arces
     terruit Urbem,
terruit gentis, grave ne rediret               5
saeculum Pyrrhae nova monstra questae,
omne cum Proteus pecus egit altos
     visere montis,
piscium et summa genus haesit ulmo,
nota quae sedes fuerat columbis,               10
et superiecto pavidae natarunt
      aequore dammae.  

Hendecasyllabus Sapphicus ab Horatio reapse adeo videtur esse mutatus, ut vix dubium sit, quin omnino naturam versus ipse mente refiguraverit. Itaque non iam expedit dici versum in colo hagesichoreo iambo acephalo praefixo consistere. Potius videtur Horatius versum Sapphicum exstruisse choliambo usus fundamento:

  — ∪ — —      —┇ ∪ ∪ —      ∪ — X 

Quod cum ita sit, hendecasyllabus Horatianus videtur constare ex choliambo, qui praefixus est epitrito secundo[9] ac suffixus trochaeo monometro catalectico. Huius rei testimonium est, quod Horatius duplicato choriambo novum Sapphici versus genus effecit, qui versus Sapphicus maior dicitur.

Versus Sapphicus maior[recensere | fontem recensere]

Horatius hendecasyllabo Sapphico altero choliambo aucto versum Sapphicum maiorem confecit:

  — ∪ — —     —┇∪ ∪ —  ┇   — ∪ ∪ —     ∪ — X 

Hic versus quindecim syllabarum caesuram habet post quintam syllabam atque octavam. Horatius in uno tantum carmine hoc versu utitur, q.e. Carm. 1.8, in quo versus Aristophanius ( — ∪ ∪ — ∪ — X ) cum versu Sapphico maiore altenat:[10]

     Lydia, dic, per omnis
te deos oro, Sybarin cur properes amando
     perdere, cur apricum
oderit Campum, patiens pulueris atque solis,
      cur neque militaris  
inter aequalis equitet, Gallica nec lupatis
     temperet ora frenis.

Post Horatium[recensere | fontem recensere]

Constat posteros Horatium secutos esse in adhibendo versu Sapphico, inter quos auctores sunt hi: Seneca in tragoediis, Statius, Ausonius, Prudentius, Paulinus Nolanus, Eugippius, Sidonius, Ennodius, Boethius.[11]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. E.g. West (1987: 34).
  2. Sappho fr. 1.1-3 Lobel & Page.
  3. Lidov (1993: 510).
  4. Sappho fr. 1.5-7 Lobel & Page.
  5. Versus Sapphus Latine reddidit Neander.
  6. Hor. Carm. 1.2, 10, 12, 20, 22, 25, 30, 32, 38; 2.2, 4, 6, 8, 10, 16; 3.8, 11, 14, 18, 20, 22, 27; Carmen saeculare; Carm. 4.2, 6, 11. Becker (2010: 178).
  7. Wilkinson (1940: 132).
  8. Hor. Carm. 1.2.1-12, e quibus 1-3, 5-7, 9-11 hendecasyllabi; 4, 8, 12 versus Adonei sunt.
  9. Constat epitritum secundum ex longa et brevi et duabus longis syllabis fieri.
  10. Carm. 1.8.1-7.
  11. Loci cuiusque auctoris enumerantur apud Becker (2010: 178), qui etiam alios adfert auctores.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Becker, Andrew (2010). Listening to Lyric: Accent and Ictus in the Latin Sapphic Stanza. Classical World 103 (#2): 159-182.
  • Lidov, Joel B. (1993). The Second Stanza of Sappho 31. Another Look. American Journal of Philology 114: 503–535.
  • Lobel & Page = Lobel, E. & D.L.Page (ed 1955). Poetarum Lesbiorum fragmenta. Oxford: Clarendon Press.
  • West, Martin L. (1982). Greek Metre. Oxford: Clarendon Press.
  • Wilkinson, L.P. (1940). Accentual rhythm in Horatian Sapphics. Classical Review 54 (#3): 131-133.

Nexus interni